Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 701 Spiritus Sancti symbola Columba . In fine diluvii (cuius symbolum ad Baptismum spectat), columba a Noe dimissa redit, olivae virentem in ore portans ramum, significantem terram iterum habitabilem esse. 48 Cum Iesus ex aqua Sui …
  2. 702 III. Spiritus et Verbum Dei in promissionum tempore Ab initio usque ad « Plenitudinem temporis », 50 missio coniuncta Verbi et Spiritus Patris occulta manet, sed ea operatur. Spiritus Dei tempus praeparat Messiae, et ambo, quin adhuc plene sint revelati, …
  3. 703 In creatione Verbum Dei et Eius Afflatus in origine sunt exsistentiae et vitae omnis creaturae: 55 « Spiritui Sancto convenit regnare, sanctificare et animare creationem, quia Ipse Deus est Patri et Verbo consubstantialis [..]. …
  4. 704 In creatione « Quantum ad hominem, Ipse illum Suis manibus [id est, Filio et Spiritu Sancto] plasmavit [...] et super carnem plasmatam designavit Suam propriam formam ita ut etiam id quod visibile esset, formam …
  5. 705 Promissionis Spiritus Homo, a peccato et a morte deformatus, manet « ad imaginem Dei », ad imaginem Filii, sed « eget gloria Dei », 58 « similitudine » privatus. Promissio Abrahae facta Oeconomiam inaugurat …
  6. 706 Promissionis Spiritus Contra omnem humanam spem, Deus Abrahae promittit descendentiam tamquam fructum fidei et virtutis Spiritus Sancti. 60 In illa omnes nationes benedicentur terrae. 61 Haec descendentia erit Christus 62 in quo effusio Sancti …
  7. 707 In Theophaniis et in Lege Theophaniae (manifestationes Dei), inde a Patriarchis usque ad Moysen, et inde a Iosue usque ad visiones quae magnorum Prophetarum inaugurant missionem, iter illuminant Promissionis. Traditio christiana semper agnovit Verbum Dei in his …
  8. 708 In Theophaniis et in Lege Haec Dei paedagogia speciatim in dono Legis apparet. 67 Lex data est tamquam "paedagogus" ut populum ad Christum ducat. 68 Sed eius impotentia ut hominem « similitudine » divina privatum salvet, et …
  9. 709 In Regno et in Exilio Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. « Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens …
  10. 710 In Regno et in Exilio Oblivio Legis et infidelitas relate ad Foedus ad mortem ducunt: exilium apparenter promissionum est casus, de facto arcana Dei salvatoris fidelitas et initium promissae restaurationis, sed secundum Spiritum. Oportebat populum Dei hanc …
  11. 711 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio « Ecce ego facio nova » ( Is 43,19): duae lineae adumbrantur propheticae, altera ad exspectationem ducens Messiae, altera ad Spiritum novum annuntiandum, ambae in parvas convergunt « reliquias », in populum …
  12. 712 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio Lineamenta vultus Messiae exspectati manifestari incipiunt in Libro Emmanuelis 74 (cum « Isaias [...] vidit gloriam » Christi: Io 12,41), speciatim in Is 11,1-2: « Et egredietur virga de stirpe Iesse, et …
  13. 713 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio Messiae lineamenta praecipue in canticis Servi revelantur. 75 Haec cantica sensum annuntiant passionis Iesu, et sic modum denotant, quo Ipse Spiritum Sanctum effundet ut multitudinem vivificet: non ab extra, sed nostram amplectens …
  14. 714 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio Hac de causa, Christus annuntiationem Boni Nuntii inaugurat Suum hunc Isaiae faciens locum ( Lc 4,18-19): 76 « Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis …
  15. 715 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio Textus prophetici directe ad missionem Spiritus Sancti spectantes sunt oracula in quibus Deus ad cor loquitur populi Sui in Promissionis sermone cum tenore amoris et fidelitatis, 77 cuius sanctus Petrus adimpletionem proclamabit …
  16. 716 Messiae Eiusque Spiritus exspectatio Populus « pauperum », 79 humilium et mitium qui plene consiliis arcanis Dei sui se deserunt, illorum qui iustitiam exspectant non ab hominibus, sed a Messia, magnum denique est opus occultum Spiritus …
  17. 717 Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista « Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes » ( Io 1,6). Ioannes est « Spiritu Sancto » repletus « adhuc ex utero matris suae » ( Lc 1,15) 81 …
  18. 718 Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista Ioannes est « Elias qui venturus est »: 83 Ignis Spiritus in eo habitat eumque facit « prae currere » (ut « praecursor ») Domino qui venit. In Ioanne, Praecursore, Spiritus Sanctus …
  19. 719 Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista Ioannes est « plus quam Propheta ». 84 Spiritus Sanctus in eo « locutionem per Prophetas » adimplet. Ioannes cyclum claudit Prophetarum ab Elia inauguratum. 85 Annuntiat consolationem Israel imminere, est « …
  20. 720 Ioannes, Praecursor, Propheta et Baptista Spiritus Sanctus denique, cum Ioanne Baptista id praefigurans inaugurat, quod Ipse in rem ducet cum Christo et in Christo: homini « similitudinem » restituere divinam. Baptisma Ioannis erat ad paenitentiam, illud in …