In Regno et in Exilio
Numerus 709 Catechismi
Lex, signum Promissionis et Foederis, cor et institutiones populi ex fide Abrahae orti regere debuisset. « Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, [...] eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,5-6).70 Sed, post David, Israel tentationi succubuit constituendi regnum sicut aliae nationes. Regnum, autem, obiectum Promissionis David factae71 opus erit Spiritus Sancti; id ad pauperes pertinebit secundum Spiritum.