Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 181 Compendium « Credere » actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater . « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet …
  2. 182 Compendium « Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia [...] tamquam divinitus revelata credenda proponuntur ». 196
  3. 183 Compendium Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit : « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » ( Mc 16,16).
  4. 184 Compendium « Fides [...] praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet ». 197
  5. 185 SYMBOLA FIDEI Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus sit norma omnesque in eadem fidei confessione coniungat.
  6. 186 SYMBOLA FIDEI Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam fidem in formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et transmisit. 1 Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit suae fidei essentialia in …
  7. 187 SYMBOLA FIDEI Hae fidei syntheses « Professiones fidei » appellantur, quia fidem breviter complectuntur quam christiani profitentur. « Credo » appellantur propterea quod in illis generatim primum verbum est « Credo ». Pariter « …
  8. 188 SYMBOLA FIDEI Verbum graecum symbolon dimidiam rei fractae significabat partem (exempli gratia, sigilli) quae tamquam agnitionis signum praesentabatur. Partes fractae simul collocabantur ad identitatem comprobandam illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est signum …
  9. 189 SYMBOLA FIDEI Prima « Professio fidei » fit cum Baptismus recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis Symbolum baptismale . Quia Baptismus « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » ( Mt …
  10. 190 SYMBOLA FIDEI Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in una, divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur; in altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in tertia, Tertia item …
  11. 191 SYMBOLA FIDEI Symbolum « in tres [...] partes ita distributum videtur, ut [...] variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra …
  12. 192 SYMBOLA FIDEI Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus daretur diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei: Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum, 7 Symbolum « Quicumque » quod dicitur Athanasianum, 8 Professiones fidei quorumdam …
  13. 193 SYMBOLA FIDEI Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis potest tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta, hodie attingendam et penetrandam. …
  14. 194 SYMBOLA FIDEI Symbolum Apostolicum ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia …
  15. 195 SYMBOLA FIDEI Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum appellatum suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis Ecclesiis Orientis et Occidentis permanet commune.
  16. 196 SYMBOLA FIDEI Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum, quod, ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit. Expositio tamen complebitur ad Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum assidue recurrendo, quod saepe magis explicite magisque singillatim exprimitur.
  17. 197 SYMBOLA FIDEI Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in eam formam doctrinae » ( Rom 6,17) concredita est, Symbolum accipimus nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare est …
  18. 198 CAPUT PRIMUM CREDO IN DEUM PATREM Nostra fidei Professio incipit a Deo , quia Deus est « primus et [...] novissimus » ( Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo Patre , quia …
  19. 199 Paragraphus 1 CREDO IN DEUM « Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione …
  20. 200 I. « Credo in unum Deum » His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus …