SYMBOLA FIDEI
Numerus 194 Catechismi
Symbolum Apostolicum ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus Apostolorum Petrus sedit et communem sententiam eo detulit ».15