Missio – exigentia catholicitatis Ecclesiae
Numerus 854 Catechismi
Ecclesia, per suam ipsam missionem, « una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit ». 357 Missionalis igitur nisus patientiam exigit. Is per annuntiationem Evangelii incipit ad populos et ad coetus qui nondum in Christum credunt; 358 prosequitur christianas stabiliens communitates quae signa sint praesentiae Dei in mundo, 359 et locales fundans Ecclesias; 360 processum aggreditur inculturationis ad Evangelium in populorum culturis incarnandum; 361 non illi deerit ut etiam contrarium experiatur exitum. « Quod autem ad homines coetus et populos attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam plenitudinem assumit ». 362