Missio – exigentia catholicitatis Ecclesiae
Numerus 853 Catechismi
At Ecclesia in sua peregrinatione etiam experitur « quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur ». 352 Populus Dei, nonnisi « paenitentiam et renovationem » prosequens 353 et « per angustam viam crucis procedens », 354 Regnum Christi extendere valet. 355 « Sicut autem Christus opus Redemptionis in paupertate et persecutione perfecit, ita Ecclesia ad eamdem viam ingrediendam vocatur, ut fructus salutis hominibus communicet ». 356