IV. Quomodo Filius Dei est homo?

Numerus 470 Catechismi

Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana « assumpta, non perempta sit », 102 Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, « ex Uno de Trinitate » provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit: 103

« Filius Dei [...] humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ». 104

Fons publicus ↗