III. Verus Deus et verus Homo

Numerus 469 Catechismi

Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret:

« Id quod fuit remansit, et quod non erat assumpsit », canit liturgia Romana. 100 Et sancti Ioannis Chrysostomi liturgia proclamat et canit: « O Fili Unigenite et Verbum Dei, qui es immortalis, propter nostram salutem dignatus es incarnari e sancta Matre Dei semperque Virgine Maria, qui sine mutatione factus es homo et crucifixus es. O Christe Deus, qui Morte Tua mortem devicisti, qui es Unus de Sancta Trinitate, cum Patre et Spiritu Sancto glorificatus, salva nos! ». 101

Fons publicus ↗