Liturgiae sacramentalis celebrantes

Numerus 1142 Catechismi

« Omnia autem membra non eundem actum habent » (Rom 12,4). Quaedam membra vocantur a Deo, in Ecclesia et per eam, ad speciale communitatis servitium. Hi ministri eliguntur et consecrantur per sacramentum Ordinis, per quod Spiritus Sanctus illos aptos reddit ut in persona agant Christi-Capitis ad omnium membrorum Ecclesiae servitium.80 Minister ordinatus est velut « icon » Christi Sacerdotis. Quia, in Eucharistia, sacramentum Ecclesiae plene manifestatur, in praesidentia Eucharistiae apparet imprimis ministerium Episcopi et, in communione cum eo, illud presbyterorum et diaconorum.

Fons publicus ↗