Liturgiae sacramentalis celebrantes

Numerus 1141 Catechismi

Celebrans congregatio communitas est baptizatorum, qui, « per regenerationem et Spiritus Sancti unctionem consecrantur in domum spiritualem et sacerdotium sanctum, ut per omnia opera hominis christiani spirituales offerant hostias ».76 « Sacerdotium commune » illud est Christi, unius Sacerdotis, ab omnibus Eius membris participatum:77

« Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi ad plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus, "genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis" (1 Pe 2,9),78 vi Baptismatis ius habet et officium ».79

Fons publicus ↗