← Omnia argumenta

Virtutes

27 numeri

  1. 1803 ARTICULUS 7 VIRTUTES « Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate » ( Phil 4,8). Virtus est habitualis et …
  2. 1804 I. Virtutes humanae Virtutes humanae habitus sunt firmi, dispositiones stabiles, habituales intellectus et voluntatis perfectiones, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Ipsae facilitatem, dominium comparant …
  3. 1805 Cardinalium virtutum distinctio Quattuor virtutes munere funguntur « cardinis ». Propterea appellantur « cardinales »; ceterae omnes circum eas ordinantur. Illae sunt prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia. « Si iustitiam quis diligit, labores huius sunt …
  4. 1806 Cardinalium virtutum distinctio Prudentia est virtus quae practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum in omnibus discernendum adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud efficiendum. Homo « astutus considerat gressus suos » ( Prv …
  5. 1807 Cardinalium virtutum distinctio Iustitia virtus est moralis quae in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur. Iustitia erga Deum « virtus religionis » appellatur. Erga homines disponit ad uniuscuiusque …
  6. 1808 Cardinalium virtutum distinctio Fortitudo virtus est moralis quae firmitatem in difficultatibus praestat et constantiam in bono prosequendo. Propositum roborat tentationibus resistendi et obstacula in vita morali superandi. Fortitudinis virtus capacitatem praebet metum, etiam mortis, vincendi, …
  7. 1809 Cardinalium virtutum distinctio Temperantia est virtus moralis quae voluptatum moderatur allectationem atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium. Dominium roborat voluntatis in instinctus et desideria inter honestatis continet limites. Persona temperans ordinat suos sensibiles ad …
  8. 1810 Virtutes et gratia Virtutes humanae, educatione, deliberatis actibus et renovata semper in conatu perseverantia adquisitae, divina purificantur et elevantur gratia. Dei adiutorio, ipsae excudunt indolem et in bono exercendo facilitatem praebent. Virtuosus homo in illis …
  9. 1811 Virtutes et gratia Homini vulnerato a peccato facile non est morale servare aequilibrium. Donum salutis per Christum gratiam nobis tribuit necessariam ad perseverandum in virtutibus quaerendis. Unusquisque hanc lucis et roboris gratiam semper postulare debet, …
  10. 1812 II. Virtutes theologales Virtutes humanae in virtutibus radicantur theologalibus quae hominis facultates ad naturae divinae accommodant participationem. 85 Virtutes enim theologales directe ad Deum referuntur. Christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Deum …
  11. 1813 II. Virtutes theologales Virtutes theologales moralem agendi modum christiani proprium fundant, animant et distinguunt. Ipsae omnes virtutes morales informant et vivificant. A Deo in animas infunduntur fidelium ad eos efficiendos capaces qui tamquam filii Eius …
  12. 1830 III. Spiritus Sancti dona et fructus Vita moralis christianorum Spiritus Sancti donis sustinetur. Haec dispositiones sunt permanentes quae hominem docilem reddunt ut Spiritus Sancti sequatur impulsus.
  13. 1831 III. Spiritus Sancti dona et fructus Septem Spiritus Sancti dona sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei. Eadem in sua plenitudine ad Christum pertinent Filium David. 104 Illorum qui ea recipiunt, virtutes complent et ducunt …
  14. 1832 III. Spiritus Sancti dona et fructus Fructus Spiritus sunt perfectiones quas Spiritus Sanctus, ut gloriae aeternae primitias, in nobis efformat. Ecclesiae traditio duodecim enumerat: « fructus [...] est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, …
  15. 1833 Compendium Virtus dispositio est habitualis et firma ad bonum faciendum .
  16. 1834 Compendium Humanae virtutes dispositiones intellectus et voluntatis sunt stabiles, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Eaedem possunt circum quattuor virtutes cardinales ordinari: prudentiam, …
  17. 1835 Compendium Prudentia practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum discernendum in omnibus adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud adimplendum .
  18. 1836 Compendium Iustitia in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur .
  19. 1837 Compendium Fortitudo firmitatem in difficultatibus praebet et constantiam in bono prosequendo .
  20. 1838 Compendium Temperantia allectationem moderatur voluptatum sensibilium atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium .
  21. 1839 Compendium Virtutes morales educatione, actibus deliberatis et perseverantia in conatu crescunt. Gratia divina eas purificat et elevat .
  22. 1840 Compendium Virtutes theologales christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Ipsae, tamquam originem, motivum et obiectum, habent Deum, Deum nempe fide cognitum, speratum et propter Se Ipsum amatum .
  23. 1841 Compendium Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas . 105 Ipsae omnes morales virtutes informant et vivificant .
  24. 1842 Compendium Fide credimus in Deum atque omnia credimus quae Ipse nobis revelavit quaeque Ecclesia nobis proponit credenda .
  25. 1843 Compendium Spe cupimus et a Deo exspectamus, cum firma fiducia, vitam aeternam et gratias ad illam merendam .
  26. 1844 Compendium Caritate Deum super omnia et nostrum proximum tamquam nosmetipsos proter amorem diligimus Dei. Ipsa est « vinculum perfectionis » ( Col 3,14) et omnium virtutum forma .
  27. 1845 Compendium Septem Spiritus Sancti dona christianis concessa sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei .