← Omnia argumenta

Oratio

178 numeri

  1. 2731 Coram orationis difficultatibus Alia difficultas, speciatim pro illis qui sincere volunt orare, est siccitas . Partem constituit orationis in qua cor est exspoliatum, sine sapore pro cogitationibus, recordationibus et affectibus, etiam spiritualibus. Tunc momentum est …
  2. 2732 Coram tentationibus in oratione Tentatio frequentissima, occultissima, est noster fidei defectus . Hic minus in incredulitate manifesta exprimitur quam in praeferentia de facto. Cum orare incipimus, mille labores vel curae, quae urgere aestimantur, sese tamquam primaria …
  3. 2733 Coram tentationibus in oratione Alia tentatio, cui arrogantia ostium aperit, est acedia . Patres spirituales hoc verbo quamdam depressi spiritus intelligunt formam quae ascesis relaxationi, vigilantiae deminutioni, cordis debetur negligentiae. « Spiritus [...] promptus est, caro …
  4. 2734 III. Filialis fiducia Filialis fiducia probatur — se ipsam probat — tribulatione. 197 Praecipua difficultas refertur ad orationem petitionis , in intercessione pro se vel pro aliis. Quidam etiam orare desinunt, quia cogitant suam petitionem …
  5. 2735 Cur non exaudiri querimur? Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere. Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit grata. E …
  6. 2736 Cur non exaudiri querimur? Sumusne persuasi de eo quod « quid oremus, sicut oportet nescimus » ( Rom 8,26)? Petimusne a Deo « bona convenientia »? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus …
  7. 2737 Cur non exaudiri querimur? « Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis » ( Iac 4,2-3). 200 Si corde petimus diviso, « adultero », …
  8. 2738 Quomodo oratio nostra efficax sit? Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii. Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, …
  9. 2739 Quomodo oratio nostra efficax sit? Apud sanctum Paulum, haec fiducia audax est, 204 fundata super oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis Suum Filium donavit unicum. 205 Cordis orantis transformatio petitioni nostrae est …
  10. 2740 Quomodo oratio nostra efficax sit? Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud filiorum adoptionis donis …
  11. 2741 Quomodo oratio nostra efficax sit? Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et …
  12. 2742 IV. In amore perseverare « Sine intermissione orate » ( 1 Thess 5,17), « gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri » ( Eph 5,20), « per omnem orationem …
  13. 2743 IV. In amore perseverare Orare semper possibile est: christiani tempus est illud Christi resuscitati qui nobiscum est « omnibus diebus » ( Mt 28,20), quaecumque sunt procellae. 208 Nostrum tempus in manu est Dei: « Licet …
  14. 2744 IV. In amore perseverare Orare vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati. 210 Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si …
  15. 2745 IV. In amore perseverare Oratio et vita christianae sunt inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti …
  16. 2746 V. Oratio Horae Iesu Iesus, cum Eius venisset Hora, Patrem orat. 214 Eius oratio, longissima quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet …
  17. 2747 V. Oratio Horae Iesu Traditio christiana eam merito orationem appellat « sacerdotalem » Iesu. Ipsa est illa nostri Summi Sacerdotis, inseparabilis est ab Eius sacrificio, ab Eius ad Patrem transitu (« Paschate ») in quo Ipse …
  18. 2748 V. Oratio Horae Iesu In hac oratione Paschali, sacrificiali, totum in Ipso « recapitulatur »: 216 Deus et mundus, Verbum et caro, vita aeterna et tempus, amor qui se tradit et peccatum quod eum prodit, discipuli …
  19. 2749 V. Oratio Horae Iesu Iesus totum Patris adimplevit opus et Eius oratio, sicut Eius sacrificium, usque ad temporis extenditur consummationem. Oratio Horae complet ultima tempora eaque adducit in eorum consummationem. Iesus, Filius cui Pater omnia donavit, …
  20. 2750 V. Oratio Horae Iesu Sanctum Nomen Domini Iesu ingredientes, accipere possumus, ab intus, orationem quam Ipse nos docet: « Pater noster! ». Eius oratio sacerdotalis, ab intus, magnas petitiones orationis « Pater » inspirat: curam de …
  21. 2751 V. Oratio Horae Iesu In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet inseparabilem Patris et Filii « cognitionem » 222 quae ipsum mysterium est vitae orationis.
  22. 2752 Compendium Oratio nisum praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a « spirituali dimicatione » quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum Christi agendum: unusquisque orat sicut …
  23. 2753 Compendium In orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere oportet humilitate, fiducia …
  24. 2754 Compendium Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et vigilantia cordis .
  25. 2755 Compendium Duae frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia, quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi debetur et ad animi ducit defectionem .
  26. 2756 Compendium Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus, non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus .
  27. 2757 Compendium « Sine intermissione orate » ( 1 Thess 5,17). Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et vita christiana sunt inseparabiles .
  28. 2758 Compendium Oratio Horae Iesu, recte « oratio sacerdotalis » appellata , 223 totam creationis et salutis compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis « Pater noster ».