← Omnia argumenta

Eucharistia

98 numeri

  1. 1412 Compendium Signa essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena : « Hoc est corpus meum …
  2. 1413 Compendium Per consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et substantialiter, Eius corpus et …
  3. 1414 Compendium Eucharistia, quatenus sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo obtinenda .
  4. 1415 Compendium Qui Christum in Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius absolutionem in sacramento …
  5. 1416 Compendium Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio …
  6. 1417 Compendium Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem; eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno .
  7. 1418 Compendium Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti visitatio est « erga Christum Dominum [...] et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae …
  8. 1419 Compendium Christus, cum ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae perdurante, nos vitam …