Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1821 Spes Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt 91 et Eius faciunt voluntatem. 92 In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem 93 et …
  2. 1822 Caritas Caritas est virtus theologalis qua Deum super omnia propter Se Ipsum et proximum nostrum tamquam nosmetipsos propter Dei diligimus amorem.
  3. 1823 Caritas Iesus ex caritate mandatum novum efficit. 95 Suos diligens « in finem » ( Io 13,1), Patris manifestat amorem quem Ipse recipit. Discipuli se mutuo diligentes Iesu imitantur amorem quem etiam in …
  4. 1824 Caritas Caritas, fructus Spiritus et plenitudo Legis, Dei et Eius Christi servat mandata . « Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea » ( Io 15,9-10). 96
  5. 1825 Caritas Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus « inimici » ( Rom 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros inimicos , 97 ut nos remotissimo faciamus …
  6. 1826 Caritas Sine caritate, dicit etiam Apostolus, « nihil sum ». Et quidquid est privilegium, servitium, etiam virtus... si caritatem non habuero, « nihil mihi prodest ». 101 Caritas est omnibus superior virtutibus. Virtutum …
  7. 1827 Caritas Omnium virtutum exercitium caritate animatur et inspiratur. Ipsa est « vinculum perfectionis » ( Col 3,14); ipsa est forma virtutum ; eas connectit et inter se ordinat; fons est et terminus earum …
  8. 1828 Caritas Praxis vitae moralis caritate animata spiritualem filiorum Dei libertatem praebet christiano. Hic non amplius sistit coram Deo tamquam servus in timore servili neque tamquam mercennarius salarium quaerens, sed tamquam filius qui amori …
  9. 1829 Caritas Caritas habet, ut fructus , gaudium, pacem et misericordiam; beneficentiam exigit et correctionem fraternam; benevola est; reciprocationem suscitat, manet quin quaerat quae sua sunt, et est liberalis; amicitia est et communio: « …
  10. 1830 III. Spiritus Sancti dona et fructus Vita moralis christianorum Spiritus Sancti donis sustinetur. Haec dispositiones sunt permanentes quae hominem docilem reddunt ut Spiritus Sancti sequatur impulsus.
  11. 1831 III. Spiritus Sancti dona et fructus Septem Spiritus Sancti dona sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei. Eadem in sua plenitudine ad Christum pertinent Filium David. 104 Illorum qui ea recipiunt, virtutes complent et ducunt …
  12. 1832 III. Spiritus Sancti dona et fructus Fructus Spiritus sunt perfectiones quas Spiritus Sanctus, ut gloriae aeternae primitias, in nobis efformat. Ecclesiae traditio duodecim enumerat: « fructus [...] est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, …
  13. 1833 Compendium Virtus dispositio est habitualis et firma ad bonum faciendum .
  14. 1834 Compendium Humanae virtutes dispositiones intellectus et voluntatis sunt stabiles, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Eaedem possunt circum quattuor virtutes cardinales ordinari: prudentiam, …
  15. 1835 Compendium Prudentia practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum discernendum in omnibus adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud adimplendum .
  16. 1836 Compendium Iustitia in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur .
  17. 1837 Compendium Fortitudo firmitatem in difficultatibus praebet et constantiam in bono prosequendo .
  18. 1838 Compendium Temperantia allectationem moderatur voluptatum sensibilium atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium .
  19. 1839 Compendium Virtutes morales educatione, actibus deliberatis et perseverantia in conatu crescunt. Gratia divina eas purificat et elevat .
  20. 1840 Compendium Virtutes theologales christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Ipsae, tamquam originem, motivum et obiectum, habent Deum, Deum nempe fide cognitum, speratum et propter Se Ipsum amatum .