Ad argumentum ire
-
1741
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
Liberatio et salus . Christus, per Suam crucem gloriosam, omnium hominum obtinuit salutem. Ipse eos a peccato redemit, quod eos in servitute detinebat. « Hac libertate nos Christus liberavit » ( Gal …
→
-
1742
II. Libertas humana in Oeconomia salutis
Libertas et gratia . Gratia Christi nullo modo apparet ut aemulatrix nostrae libertatis, cum haec veritatis et boni correspondet sensui quem Deus in hominis corde posuit. E contra, sicut christiana experientia id …
→
-
1743
Compendium
« Deus [...] hominem [...] reliquit [...] in manu consilii sui » ( Eccli 15,14) ut possit libere Creatori adhaerere suo et sic ad perfectam beatitudinem pervenire . 60
→
-
1744
Compendium
Libertas est facultas agendi vel non agendi et sic per se ipsum actiones deliberatas ponendi. Ipsa perfectionem attingit sui actus, cum ad Deum, excelsum Bonum, ordinatur .
→
-
1745
Compendium
Libertas actus proprie humanos distinguit. Hominem reddit responsabilem actuum, quorum ipse voluntarie est auctor. Eius deliberata operatio ad eum pertinet tamquam propria .
→
-
1746
Compendium
Cuiusdam actionis imputabilitas vel responsabilitas possunt propter ignorantiam, violentiam, metum et alias psychicas vel sociales causas minui aut supprimi .
→
-
1747
Compendium
Ius ad exercitium libertatis exigentia est ab hominis dignitate inseparabilis, praesertim in re religiosa et morali. Sed exercitium libertatis non implicat praesumptum ius ad omnia facienda vel ad omnia dicenda .
→
-
1748
Compendium
« Hac libertate nos Christus liberavit » ( Gal 5,1).
→
-
1749
ARTICULUS 4 ACTUUM HUMANORUM MORALITAS
Libertas hominem subiectum efficit morale. Homo, cum modo agit deliberato, est, ut ita dicamus, pater suorum actuum . Actus humani, id est, libere post conscientiae iudicium electi, sunt moraliter aestimabiles. Sunt boni …
→
-
1750
I. Fontes moralitatis
Actuum humanorum moralitas dependet: — ex obiecto electo; — ex fine intento seu ex intentione; — ex circumstantiis actionis. Obiectum, intentio et circumstantiae « fontes » constituunt, seu elementa constitutiva, moralitatis actuum …
→
-
1751
I. Fontes moralitatis
Obiectum electum est bonum in quod voluntas deliberate tendit. Est materia actus humani. Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat, prout ratio illud agnoscat et iudicet conforme vel non cum vero bono. Obiectivae …
→
-
1752
I. Fontes moralitatis
Coram obiecto, intentio se collocat e parte subiecti agentis. Intentio, quippe quae ex fonte voluntario est actionis eamque per finem determinat, elementum est essentiale in morali aestimatione actionis. Finis est primus terminus …
→
-
1753
I. Fontes moralitatis
Intentio bona (exempli gratia: proximum adiuvare) nec bonum nec iustum reddit modum agendi qui in se ipso esset deordinatus (sicut mendacium et maledicentia). Finis media non iustificat. Sic innocentis damnatio iustificari non …
→
-
1754
I. Fontes moralitatis
Circumstantiae , in quibus consequentiae includuntur, elementa sunt secundaria actus moralis. Conferunt ad actuum humanorum bonitatem vel malitiam moralem aggravandam aut minuendam (exempli gratia, summa cuiusdam furti). Possunt etiam agentis attenuare vel …
→
-
1755
II. Actus boni et actus mali
Actus moraliter bonus simul bonitatem praesupponit obiecti, finis et circumstantiarum. Finis malus actionem corrumpit, etiamsi eius obiectum in se bonum sit (sicut orare et ieiunare ut quis ab hominibus videatur). Obiectum electionis …
→
-
1756
II. Actus boni et actus mali
Erroneum ergo est de actuum humanorum moralitate iudicare, solummodo intentionem quae illos inspirat, vel circumstantias considerando (rerum ambitum, socialem pressionem, coactionem vel necessitatem agendi) quae quasi eorum sunt scaena. Actus sunt qui …
→
-
1757
Compendium
Obiectum, intentio et circumstantiae tres constituunt « fontes » moralitatis actuum humanorum .
→
-
1758
Compendium
Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat prout ratio illud agnoscit et iudicat bonum vel malum .
→
-
1759
Compendium
« Nullum malum bona intentione factum excusatur ». 62 Finis non iustificat media .
→
-
1760
Compendium
Actus moraliter bonus simul obiecti, finis et circumstantiarum praesupponit bonitatem .
→