Ad argumentum ire
-
761
Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata
Populi Dei congregatio incipit ab instante in quo peccatum communionem hominum cum Deo hominumque inter se destruit. Ecclesiae congregatio est quasi reactio Dei ad chaos a peccato provocatum. Haec readunatio secreto in …
→
-
762
Ecclesia – in Vetere Foedere praeparata
Remota praeparatio congregationis populi Dei incipit cum vocatione Abraham, cui Deus promittit eum patrem populi magni futurum esse. 157 Praeparatio immediata cum electione incipit Israel, tamquam populi Dei. 158 Per suam electionem, …
→
-
763
Ecclesia – a Christo Iesu constituta
Ad Filium pertinet, in plenitudine temporum, consilium salutis Patris Sui ad effectum adducere: haec est Eius « missionis » ratio. 163 « Dominus enim Iesus Ecclesiae Suae initium fecit praedicando faustum nuntium, …
→
-
764
Ecclesia – a Christo Iesu constituta
« Hoc vero Regnum in verbo, operibus et praesentia Christi hominibus elucescit ». 166 Iesu accipere verbum est « Regnum ipsum suscipere ». 167 Germen et initium Regni sunt « pusillus grex …
→
-
765
Ecclesia – a Christo Iesu constituta
Dominus Iesus Suam communitatem instruxit structura quae usque ad plenam Regni permanebit adimpletionem. Electio habetur imprimis Duodecim cum Petro tamquam eorum duce. 171 Ii, duodecim Israel repraesentantes tribus, 172 petrae sunt fundamenti …
→
-
766
Ecclesia – a Christo Iesu constituta
Sed Ecclesia praecipue nata est ex dono totali Christi pro nostra salute, in Eucharistiae institutione anticipato et in cruce deducto in rem. « Exordium et incrementum [Ecclesiae] significantur sanguine et aqua ex …
→
-
767
Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata
« Opere autem consummato, quod Pater Filio commisit in terra faciendum, missus est Spiritus Sanctus die Pentecostes, ut Ecclesiam iugiter sanctificaret ». 180 Tunc « Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, [et] …
→
-
768
Ecclesia – a Spiritu Sancto manifestata
Spiritus Sanctus « Ecclesiam [...] diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit », 183 ut suam efficiat missionem. « Unde Ecclesia, donis sui Fundatoris instructa fideliterque Eiusdem praecepta caritatis, humilitatis et …
→
-
769
Ecclesia – consummata in gloria
« Ecclesia [...] nonnisi in gloria caelesti consummabitur », 185 in Adventu Christi glorioso. Usque ad talem diem, « inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia ». 186 Hic in …
→
-
770
III. Ecclesiae mysterium
Ecclesia est in historia, sed eam simul transcendit. « Mens fide tantummodo illustrata » 190 potest in eius realitate visibili realitatem quamdam spiritualem perspicere quae vitam portat divinam.
→
-
771
Ecclesia – simul visibilis et spiritualis
« Unicus mediator Christus Ecclesiam Suam sanctam, fidei, spei et caritatis communitatem his in terris ut compaginem visibilem constituit et indesinenter sustentat, qua veritatem et gratiam ad omnes diffundit ». Ecclesia est …
→
-
772
Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo
In Ecclesia, Christus Suum proprium mysterium tamquam scopum consilii Dei adimplet et revelat: « recapitulare omnia in Christo » ( Eph 1,10). Sanctus Paulus unionem sponsalem Christi et Ecclesiae « mysterium [...] …
→
-
773
Ecclesia – mysterium unionis hominum cum Deo
In Ecclesia, haec hominum communio cum Deo per caritatem quae « numquam excidit » ( 1 Cor 13,8), finis est qui ordinat quiquid in ea medium est sacramentale huic connexum mundo qui …
→
-
774
Ecclesia – sacramentum universale salutis
Verbum graecum mysterion duobus vocabulis in linguam latinam versum est: mysterium et sacramentum . In ulteriore interpretatione, vocabulum sacramentum magis visibile exprimit signum realitatis occultae salutis, quam vocabulum mysterium denotat. Hoc sensu, …
→
-
775
Ecclesia – sacramentum universale salutis
Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »: 201 sacramentum esse intimae unionis hominum cum Deo : talis est primus …
→
-
776
Ecclesia – sacramentum universale salutis
Tamquam sacramentum, Ecclesia instrumentum est Christi. « Ab Eo etiam ut instrumentum Redemptionis omnium adsumitur », 202 « universale salutis sacramentum » 203 per quod Christus « mysterium amoris Dei erga homines …
→
-
777
Compendium
Verbum « Ecclesia » « convocationem » significat. Congregationem denotat eorum quos Verbum Dei convocat ut populum Dei efforment et qui, Christi corpore nutriti, fiunt ipsi corpus Christi .
→
-
778
Compendium
Ecclesia simul via est et scopus consilii Dei: in creatione praefigurata, in Vetere Foedere praeparata, verbis et actionibus fundata Iesu Christi, in rem ducta a cruce Eius redemptrice ab Eiusque Resurrectione, est …
→
-
779
Compendium
Ecclesia simul visibilis est et spiritualis, societas hierarchica et corpus Christi mysticum. Ipsa est una, duplice formata elemento humano et divino. Ibi est eius mysterium quod sola fide potest accipi .
→
-
780
Compendium
Ecclesia est in hoc mundo sacramentum salutis, signum et instrumentum communionis Dei et hominum .
→