Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2481 III. Contra veritatem offensae Iactantia vel venditatio culpam constituunt contra veritatem. Idem dicendum est de ironia quae tendit ad aliquem detrectandum, depingendo ridicule, modo malevolo, aliquem aspectum eius agendi modi.
  2. 2482 III. Contra veritatem offensae « Enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium ». 374 Dominus opus diabolicum denuntiat in medacio: « Vos ex patre Diabolo estis [...]. Non est veritas in eo. …
  3. 2483 III. Contra veritatem offensae Mendacium est directissima contra veritatem offensa. Mentiri est contra veritatem loqui vel agere ad inducendum in errorem. Mendacium, relationem hominis ad veritatem et ad proximum laedens, fundamentali nocet relationi hominis eiusque verbi …
  4. 2484 III. Contra veritatem offensae Mendacii gravitas mensuratur secundum naturam veritatis quam deformat, secundum circumstantias, intentiones illius qui id committit, et damna quae ii patiuntur qui eius sunt victimae. Si mendacium in se peccatum constituit solummodo veniale, …
  5. 2485 III. Contra veritatem offensae Mendacium sua natura est damnabile. Profanatio est verbi quod habet tamquam scopum aliis cognitam communicare veritatem. Propositum deliberatum, assertis veritati contrariis, proximum inducendi in errorem constituit iustitiae et caritatis defectum. Maior est …
  6. 2486 III. Contra veritatem offensae Mendacium (quia violatio est virtutis veracitatis) est vera violentia alii illata. Illum vulnerat in eius cognoscendi capacitate quae condicio est omnis iudicii omnisque decisionis. In germine continet spirituum divisionem omniaque mala quae …
  7. 2487 III. Contra veritatem offensae Quaelibet culpa contra iustitiam et veritatem commissa postulat reparationis officium , etiamsi eius auctori tributa sit venia. Cum impossibile est culpam publice reparare, id secreto facere opus est; si illi, qui damnum …
  8. 2488 IV. Veritatis observantia Ius ad communicationem veritatis absolutum non est. Unusquisque suam vitam ad praeceptum evangelicum amoris fraterni debet conformare. Hoc, in casibus concretis, postulat perpendere utrum oporteat veritatem revelare poscenti illam necne.
  9. 2489 IV. Veritatis observantia Caritas et veritatis observantia debent responsum determinare omni postulationi informationis vel communicationis . Bonum et securitas aliorum, observantia vitae privatae, bonum commune rationes sunt sufficientes ad id tacendum quod non debet cognosci …
  10. 2490 IV. Veritatis observantia Secretum sacramenti Reconciliationis sacrum est, nec sub ullo potest prodi praetextu. « Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas est confessario verbis vel alio quovis modo et quavis de causa aliquatenus prodere paenitentem …
  11. 2491 IV. Veritatis observantia Secreta officiosa — illa quae, exempli gratia, ab hominibus politicis, militaribus, medicis, iuristis retinentur — vel quae sub secreti sigillo amicaliter committuntur, servanda sunt, praeter casus exceptionales in quibus secreti custodia damna …
  12. 2492 IV. Veritatis observantia Unusquisque iustam tenere debet circumspectionem quoad vitam privatam personarum. Responsabiles communicationis debent iustam servare proportionem inter boni communis exigentias et iurium particularium observantiam. Informationis invasio in vitam privatam personarum activitati politicae vel …
  13. 2493 V. Usus mediorum communicationis socialis In moderna societate, media communicationis socialis maiores habent partes in informatione, in promotione culturali et in formatione. Hae partes augentur propter technicae artis progressiones, propter amplitudinem et diversitatem nuntiorum evulgatorum, propter influxum …
  14. 2494 V. Usus mediorum communicationis socialis Informatio per media est in servitium boni communis. 377 Societas ius habet ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia et solidarietate: « Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum …
  15. 2495 V. Usus mediorum communicationis socialis « Necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas ». 379 …
  16. 2496 V. Usus mediorum communicationis socialis Communicationis socialis media (praesertim media pro hominum massa) quemdam animum passivum possunt generare in usuariis, eosdem parum vigilantes consumptores efficiendo nuntiorum vel spectaculorum. Usuarii sibi moderationem et disciplinam imponere debent relate ad …
  17. 2497 V. Usus mediorum communicationis socialis Responsabiles ephemeridum, ratione sui ipsius muneris, obligationem habent, in informatione evulganda, veritati serviendi et caritatem non laedendi. Eadem cura, observare nitentur naturam factorum et limites iudicii critici de personis. Vitare debent diffamationi …
  18. 2498 V. Usus mediorum communicationis socialis « Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione boni communis [...]. Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem [...] defendere ac tutari ». 380 Publicae potestates, …
  19. 2499 V. Usus mediorum communicationis socialis Sensus moralis plagam denuntiat Statuum totalitariorum qui systematice veritatem adulterant, politicum opinionis exercent dominatum per media, « artificiose deformant » accusatos et testes publicorum processuum et suam tyrannidem firmare arbitrantur praecidendo et …
  20. 2500 VI. Veritas, pulchritudo et ars sacra Gratuita spiritualis delectatio et pulchritudo moralis exercitium comitantur boni. Pariter, veritas secum fert gaudium et splendorem pulchritudinis spiritualis. Veritas est per se ipsam pulchra. Verbi veritas, rationalis expressio cognitionis realitatis creatae et …