Ad argumentum ire
-
2598
ARTICULUS 2 IN PLENITUDINE TEMPORIS
Orationis drama plene nobis revelatur in Verbo quod caro factum est et quod nobiscum manet. Eius orationem intelligere niti per id quod Eius testes nobis in Evangelio de illa annuntiant, est ad …
→
-
2599
Iesus orat
Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae « magna » Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur suo. 51 Ipse …
→
-
2600
Iesus orat
Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium praebeat in Eius Baptismo 52 atque …
→
-
2601
Iesus orat
« Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare" » ( Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans …
→
-
2602
Iesus orat
Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum. 58 In oratione Sua homines portat , propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum …
→
-
2603
Iesus orat
Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore, 61 Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui …
→
-
2604
Iesus orat
Altera oratio a sancto Ioanne refertur 63 ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: « Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me », quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus …
→
-
2605
Iesus orat
Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat (« Pater ... non mea voluntas, sed Tua …
→
-
2606
Iesus orat
Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum …
→
-
2607
Iesus orare docet
Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi …
→
-
2608
Iesus orare docet
Inde a sermone montano , Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur, 69 de amore inimicorum et oratione pro persequentibus, 70 de orando Patrem « …
→
-
2609
Iesus orare docet
Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide . Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem …
→
-
2610
Iesus orare docet
Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem : « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » ( Mc 11,24). Talis …
→
-
2611
Iesus orare docet
Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur « Domine, Domine », sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris . 79 Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio …
→
-
2612
Iesus orare docet
In Iesu « appropinquavit Regnum Dei » ( Mc 1,15), Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam . Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et …
→
-
2613
Iesus orare docet
Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto Luca traduntur: Prima, « amicus importunus », 83 ad instantem invitat orationem: « Pulsate, et aperietur vobis ». Sic oranti Pater de caelo dabit, …
→
-
2614
Iesus orare docet
Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit. Nunc novum est « …
→
-
2615
Iesus orare docet
Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis praebet « alium Paraclitum [...], ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis » ( Io 14,16-17). Haec orationis eiusque condicionum novitas apparet …
→
-
2616
Iesus orationem exaudit
Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso; 89 a Iairo; 90 …
→
-
2617
Oratio Virginis Mariae
Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione, 97 in …
→