Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2578 David et oratio regis Oratio populi Dei sub umbra dilatabitur tabernaculi Dei, Foederis Arcae et posterius Templi. Imprimis populi duces — Pastores et Prophetae — eum docebunt orare. Puer Samuel a matre sua utique didicit quomodo …
  2. 2579 David et oratio regis David est per excellentiam rex « secundum cor Dei », pastor qui pro populo orat suo et in eius nomine, ille cuius submissio voluntati Dei, laus et poenitentia exemplar erunt orationis populi. …
  3. 2580 David et oratio regis Templum Ierusalem, orationis domus, quam David struere volebat, Salomonis, filii eius, erit opera. Oratio Dedicationis Templi 36 in Promissione nititur Dei et in Eius Foedere, in actuosa Eius Nominis in medio Eius …
  4. 2581 Elias, Prophetae et conversio cordis Templum pro populo Dei locus esse debebat eius ad orationem educationis: peregrinationes, festa, sacrificia, oblatio vespertina, incensum, panes « propositionis », omnia haec sanctitatis et gloriae Dei Altissimi et omnino Propinqui signa, …
  5. 2582 Elias, Prophetae et conversio cordis Elias est Prophetarum pater, e generatione quaerentium Eum, quaerentium faciem Eius. 37 Eius nomen, « Dominus est Deus meus », clamorem annuntiat populi respondentem eius orationi super monte Carmelo. 38 Iacobus nos …
  6. 2583 Elias, Prophetae et conversio cordis Postquam misericordiam didicit in recessu suo ad torrentem Charith, viduam Sareptae in verbum Dei docet fidem, quam sua instante confirmat oratione: Deus efficit ut filius viduae redeat in vitam. 40 Tempore sacrificii …
  7. 2584 Elias, Prophetae et conversio cordis Prophetae, in « solitudine cum Deo », lumen hauriunt et vim pro sua missione. Eorum oratio fuga mundi infidelis non est, sed verbi Dei auscultatio, quandoque certatio vel lamentatio, semper intercessio quae …
  8. 2585 Psalmi, oratio coetus A David usque ad Messiae Adventum, Libri Sacri orationis continent textus qui profundius perceptam testantur orationem, pro semetipsis et pro aliis. 46 Psalmi paulatim in quinque librorum sunt collectionem coniuncti: Psalmi (seu …
  9. 2586 Psalmi, oratio coetus Psalmi nutriunt et exprimunt orationem populi Dei tamquam congregationis, occasione magnorum festorum in Ierusalem et uniuscuiusque sabbati in synagogis. Haec oratio inseparabiliter personalis est et communitaria, ad eos attinet, qui orant, et …
  10. 2587 Psalmi, oratio coetus Psalterium liber est in quo Dei verbum oratio fit hominis. In ceteris libris Veteris Testamenti accidit ut « verba [...] opera proclament [a Deo pro hominibus patrata] et mysterium in eis contentum …
  11. 2588 Psalmi, oratio coetus Multiformes orationis psalmorum expressiones formam simul suscipiunt in liturgia Templi et in corde hominis. Psalmi sive de hymno agitur, de oratione angustiae vel de gratiarum actione, de supplicatione individuali vel communitaria, de …
  12. 2589 Psalmi, oratio coetus Quaedam lineamenta psalmos constanter percurrunt: orationis simplicitas et spontaneus motus, desiderium Ipsius Dei per omnia et cum omnibus quae in Eius creatione sunt bona, incommoda condicio credentis qui, in suo amore praeferentiali …
  13. 2590 Compendium « Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ». 50
  14. 2591 Compendium Deus infatigabiliter unamquamque personam ad arcanum orationis vocat occursum cum Eo. Oratio totam historiam salutis comitatur tamquam mutua inter Deum et hominem vocatio .
  15. 2592 Compendium Abrahae et Iacob oratio tamquam dimicatio praesentatur fidei quae in fidelitatem Dei confidit et quae certa est de victoria perseverantiae promissa .
  16. 2593 Compendium Moysis oratio incepto respondet Dei vivi pro populi Eius salute. Eadem orationem praefigurat intercessionis unius mediatoris, Christi Iesu .
  17. 2594 Compendium Oratio populi Dei sub umbra dilatatur tabernaculi Dei, Arcae nempe Foederis et Templi, Pastorum, praesertim regis David, et Prophetarum ductu .
  18. 2595 Compendium Prophetae ad cordis vocant conversionem et, ardenter, sicut Elias, Dei faciem quaerentes, pro populo intercedunt .
  19. 2596 Compendium Psalmi opus orationis in Vetere Testamento constituunt praestantissimum. Duo inseparabilia exhibent elementa: personale et communitarium. Ad omnes historiae extenduntur dimensiones, Dei commemorant promissiones iam impletas et Messiae sperant Adventum .
  20. 2597 Compendium Psalmi, recitati a Christo et adimpleti in Eo, essentiale et permanens orationis Ecclesiae Eius sunt elementum. Ipsi hominibus omnis condicionis omnisque temporis sunt aptati .