Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2858 Compendium Petentes : « Sanctificetur Nomen Tuum » ingredimur Dei consilium, sanctificationem Eius Nominis — revelati Moysi, deinde in Iesu — a nobis et in nobis, sicut etiam in omni gente et in …
  2. 2859 Compendium Secunda petitione, Ecclesia reditum Christi et finalem Regni Dei Adventum praecipue intendit. Etiam orat pro Regni Dei incremento in nostrarum vitarum « hodie ».
  3. 2860 Compendium In tertia petitione, Patrem nostrum precamur ut nostram voluntatem cum illa coniungat Filii Sui ad Suum salutis consilium in vita mundi adimplendum .
  4. 2861 Compendium In quarta petitione, dicentes « Da nobis », in communione cum fratribus nostris, nostram filialem exprimimus fiduciam erga Patrem nostrum caelestem . « Panem nostrum » nutrimentum indicat terrestre ad omnium subsistentiam …
  5. 2862 Compendium Quinta petitio pro nostris offensis misericordiam postulat Dei, quae nostrum cor nequit penetrare, nisi nostris inimicis indulgere didicimus secundum Christi exemplum et cum Eius adiutorio .
  6. 2863 Compendium Cum dicimus « Ne nos inducas in tentationem », Deum rogamus ne permittat nos viam aggredi quae ad peccatum ducit. Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris; gratiam efflagitat vigilantiae et finalem …
  7. 2864 Compendium In ultima petitione , « Sed libera nos a Malo », christianus Deum cum Ecclesia precatur, ut victoriam, iam a Christo obtentam, de « principe huius mundi », de Satana, angelo qui …
  8. 2865 Compendium Per finale « Amen », « Fiat » nostrum ad septem attinens petitiones exprimimus : « Ita sit ... ».