Ad argumentum ire
-
1811
Virtutes et gratia
Homini vulnerato a peccato facile non est morale servare aequilibrium. Donum salutis per Christum gratiam nobis tribuit necessariam ad perseverandum in virtutibus quaerendis. Unusquisque hanc lucis et roboris gratiam semper postulare debet, …
→
-
1812
II. Virtutes theologales
Virtutes humanae in virtutibus radicantur theologalibus quae hominis facultates ad naturae divinae accommodant participationem. 85 Virtutes enim theologales directe ad Deum referuntur. Christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Deum …
→
-
1813
II. Virtutes theologales
Virtutes theologales moralem agendi modum christiani proprium fundant, animant et distinguunt. Ipsae omnes virtutes morales informant et vivificant. A Deo in animas infunduntur fidelium ad eos efficiendos capaces qui tamquam filii Eius …
→
-
1814
Fides
Fides virtus est theologalis qua in Deum credimus atque omnia quae Ipse nobis dixit et revelavit quaeque Ecclesia nobis credenda proponit, quia Ille est ipsa veritas. Fide « homo se totum libere …
→
-
1815
Fides
Fidei donum in eo permanet qui contra eamdem non peccavit. 88 Sed « fides sine operibus mortua est » ( Iac 2,26). Fides, spe et amore privata, fidelem Christo plene non unit …
→
-
1816
Fides
Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: « Omnes [...] parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, …
→
-
1817
Spes
Spes est virtus theologalis qua, tamquam nostram felicitatem, Regnum caelorum et vitam appetimus aeternam, nostram fiduciam in Christi collocantes promissionibus et nitentes non nostris viribus, sed auxilio gratiae Spiritus Sancti. « Teneamus …
→
-
1818
Spes
Virtus spei appetitioni respondet ad felicitatem a Deo in corde uniuscuiusque hominis positae; exspectationes assumit quae activitates inspirant hominum; eas purificat ut easdem ad Regnum caelorum ordinet; ab animi protegit defectione; in …
→
-
1819
Spes
Spes christiana spem populi electi iterum assumit et perficit, quae suam originem suumque invenit exemplar in spe Abrahae promissionibus Dei in Isaac repleti et per sacrificii probationem purificati. 90 « Contra spem …
→
-
1820
Spes
Inde ab initio praedicationis Iesu, spes christiana in nuntio explicatur beatitudinum. Beatitudines , caelum versus, tamquam in novam Terram promissam, nostram elevant spem; huic delineant viam per probationes quae Iesu manent discipulis. …
→
-
1821
Spes
Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt 91 et Eius faciunt voluntatem. 92 In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem 93 et …
→
-
1822
Caritas
Caritas est virtus theologalis qua Deum super omnia propter Se Ipsum et proximum nostrum tamquam nosmetipsos propter Dei diligimus amorem.
→
-
1823
Caritas
Iesus ex caritate mandatum novum efficit. 95 Suos diligens « in finem » ( Io 13,1), Patris manifestat amorem quem Ipse recipit. Discipuli se mutuo diligentes Iesu imitantur amorem quem etiam in …
→
-
1824
Caritas
Caritas, fructus Spiritus et plenitudo Legis, Dei et Eius Christi servat mandata . « Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea » ( Io 15,9-10). 96
→
-
1825
Caritas
Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus « inimici » ( Rom 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros inimicos , 97 ut nos remotissimo faciamus …
→
-
1826
Caritas
Sine caritate, dicit etiam Apostolus, « nihil sum ». Et quidquid est privilegium, servitium, etiam virtus... si caritatem non habuero, « nihil mihi prodest ». 101 Caritas est omnibus superior virtutibus. Virtutum …
→
-
1827
Caritas
Omnium virtutum exercitium caritate animatur et inspiratur. Ipsa est « vinculum perfectionis » ( Col 3,14); ipsa est forma virtutum ; eas connectit et inter se ordinat; fons est et terminus earum …
→
-
1828
Caritas
Praxis vitae moralis caritate animata spiritualem filiorum Dei libertatem praebet christiano. Hic non amplius sistit coram Deo tamquam servus in timore servili neque tamquam mercennarius salarium quaerens, sed tamquam filius qui amori …
→
-
1829
Caritas
Caritas habet, ut fructus , gaudium, pacem et misericordiam; beneficentiam exigit et correctionem fraternam; benevola est; reciprocationem suscitat, manet quin quaerat quae sua sunt, et est liberalis; amicitia est et communio: « …
→
-
1830
III. Spiritus Sancti dona et fructus
Vita moralis christianorum Spiritus Sancti donis sustinetur. Haec dispositiones sunt permanentes quae hominem docilem reddunt ut Spiritus Sancti sequatur impulsus.
→