Ad argumentum ire
-
2751
V. Oratio Horae Iesu
In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet inseparabilem Patris et Filii « cognitionem » 222 quae ipsum mysterium est vitae orationis.
→
-
2752
Compendium
Oratio nisum praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a « spirituali dimicatione » quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum Christi agendum: unusquisque orat sicut …
→
-
2753
Compendium
In orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere oportet humilitate, fiducia …
→
-
2754
Compendium
Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et vigilantia cordis .
→
-
2755
Compendium
Duae frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia, quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi debetur et ad animi ducit defectionem .
→
-
2756
Compendium
Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus, non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus .
→
-
2757
Compendium
« Sine intermissione orate » ( 1 Thess 5,17). Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et vita christiana sunt inseparabiles .
→
-
2758
Compendium
Oratio Horae Iesu, recte « oratio sacerdotalis » appellata , 223 totam creationis et salutis compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis « Pater noster ».
→
-
2759
SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER»
« Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos" » ( Lc 11,1). Dominus, …
→
-
2760
SECTIO SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER»
Usus liturgicus valde cito Orationem Domini conclusit doxologia. In Didaché: « Quia Tua est potestas et gloria in saecula ». 226 Constitutiones apostolicae addunt initio: « Regnum », 227 et haec formula …
→
-
2761
ARTICULUS 1 «BREVIARIUM TOTIUS EVANGELII»
« Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii » comprehenditur. 230 Dominus « post traditam orandi disciplinam, petite , inquit, et accipietis ( Io 16,24), et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, …
→
-
2762
I. In Scripturarum centro
Sanctus Augustinus, postquam ostendit quomodo psalmi orationis christianae praecipuum sint nutrimentum et quomodo in petitiones orationis « Pater noster » confluant, concludit: « Si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, …
→
-
2763
I. In Scripturarum centro
Omnes Scripturae (Lex, Prophetae et Psalmi) in Christo adimplentur. 233 Evangelium hic est « Bonus Nuntius ». Eius prima nuntiatio a sancto Matthaeo compendiatur in sermone montano. 234 Oratio igitur ad Patrem …
→
-
2764
I. In Scripturarum centro
Sermo montanus doctrina est vitae, Oratio dominica est precatio, sed in utroque Spiritus Domini novam praebet formam nostris desideriis, his interioribus motibus qui nostram animant vitam. Iesus Suis verbis nos hanc novam …
→
-
2765
II. « Oratio Domini »
Locutio traditionalis « Oratio dominica » (id est, « Oratio Domini ») significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est …
→
-
2766
II. « Oratio Domini »
Sed Iesus nobis non relinquit formulam machinali modo repetendam. 237 Sicut in omni oratione vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba …
→
-
2767
III. Oratio Ecclesiae
Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini « ter in die …
→
-
2768
III. Oratio Ecclesiae
Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica. Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus , qui es in caelis; sed, Pater noster …
→
-
2769
III. Oratio Ecclesiae
In Baptismate et Confirmatione , Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt « renati [...] per Verbum Dei …
→
-
2770
III. Oratio Ecclesiae
In eucharistica liturgia , Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat …
→