Ad argumentum ire
-
2711
III. Oratio contemplativa
In orationem contemplativam ingressus analogus est illi liturgiae eucharisticae: cor « congregare », sub Spiritus Sancti impulsu totum id recolligere, quod sumus, habitare Domini mansionem, quae sumus nos, fidem suscitare ad ingrediendum …
→
-
2712
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est oratio filii Dei, peccatoris dimissi qui accipere consentit amorem quo amatur et eidem vult respondere magis adhuc amando. 186 Sed ipse scit amorem suum, tamquam restitutionem, illum esse quem …
→
-
2713
III. Oratio contemplativa
Sic oratio contemplativa est expressio simplicissima mysterii orationis. Oratio contemplativa est donum , gratia; accipi nequit nisi in humilitate et paupertate. Oratio contemplativa est relatio Foederis a Deo in imo nostro corde …
→
-
2714
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est etiam orationis firmum tempus per excellentiam. In oratione contemplativa, Pater nos virtute corroborat per Spiritum Suum in interiorem hominem, ut Christus habitet per fidem in cordibus nostris et simus …
→
-
2715
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est intuitus fidei, in Iesum fixus. « Ego Eum intueor et Ipse me intuetur », tempore sui sancti Parochi aiebat rusticus pagi Ars coram Tabernaculo orans. 189 Haec attentio ad …
→
-
2716
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est Verbi Dei auditio . Haec auditio, quin ullo modo sit passiva, oboedientia est fidei, absoluta acceptio servi et amans adhaesio filii. Ipsa illud « Amen » participat Filii effecti …
→
-
2717
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est silentium , hoc « symbolum mundi futuri » 191 vel « sermo [...] tacitus amoris ». 192 Verba in oratione contemplativa discursus non sunt, sed ramuli qui amoris alunt …
→
-
2718
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est cum oratione Christi coniunctio quatenus Eius mysterii facit participare. Mysterium Christi ab Ecclesia celebratur in Eucharistia atque Spiritus Sanctus in oratione contemplativa facit ut ex illo vivamus, ad illud …
→
-
2719
III. Oratio contemplativa
Oratio contemplativa est communio amoris vitam multitudini ferentis quatenus est assensus ad permanendum in nocte fidei. Nox Paschalis Resurrectionis transit per illam agoniae et sepulcri. Eius Spiritus (et non « caro » …
→
-
2720
Compendium
Ecclesia fideles ad orationem invitat regularem: orationes quotidianas, liturgiam Horarum, Eucharistiam dominicalem, anni liturgici festivitates .
→
-
2721
Compendium
Traditio christiana tres maiores includit vitae orationis expressiones: orationem vocalem, meditationem et orationem contemplativam. Cordis recollectionem ut lineamentum habent commune .
→
-
2722
Compendium
Oratio vocalis, fundata super corporis et spiritus unione in natura humana, corpus cum interiore cordis sociat oratione, ad exemplum Christi, Eius Patrem orantis et « Pater noster » Suos discipulos docentis .
→
-
2723
Compendium
Meditatio inquisitio est orans quae cogitatione, imaginatione, animi motu, desiderio utitur. Ut scopum habet obiectum consideratum fide proprium reddere, illud cum vitae nostrae realitate conferendo .
→
-
2724
Compendium
Oratio contemplativa est simplex mysterii orationis expressio. Fidei est intuitus in Iesum fixus, auditio verbi Dei, amor tacitus. Coniunctionem efficit cum oratione Christi quatenus nos Eius mysterii reddit participes .
→
-
2725
ARTICULUS 2 ORATIONIS DIMICATIO
Oratio donum est gratiae et firma responsio e parte nostra. Nisum semper praesupponit. Magni orantes Veteris Foederis ante Christum, sicut etiam Mater Dei et sancti cum Eo nos docent: orationem dimicationem esse. …
→
-
2726
I. Obiectiones ad orationem
In orationis dimicatione, obsistere debemus, in nobismetipsis et circa nos, conceptionibus orationis erroneis . Quidam in ea simplicem perspiciunt operationem psychologicam, alii recollectionis nisum ut quis ad vacuum perveniat mentalem. Alii eam …
→
-
2727
I. Obiectiones ad orationem
Etiam debemus obsistere modis cogitandi « mundi huius »; isti nos penetrant, nisi vigilantes sumus, exempli gratia: id solum esset verum quod ratione et scientia comprobatur (sed oratio mysterium est quod nostram …
→
-
2728
I. Obiectiones ad orationem
Nostra denique dimicatio debet illis obsistere rebus quas tamquam nostros in oratione adversos exitus percipimus: animi defectioni coram nostris siccitatibus, tristitiae propterea quod non omnia Domino dedimus, quia « possessiones multas » …
→
-
2729
Coram orationis difficultatibus
Nostrae orationis difficultas habitualis est mentis evagatio . Respicere potest verba et eorum sensum, in oratione vocali; potest profundius respicere Eum quem oramus, in oratione vocali (liturgica vel personali), in meditatione et …
→
-
2730
Coram orationis difficultatibus
Positive dimicatio contra nostrum possessivum et dominatorem animum est vigilantia , cordis sobrietas. Cum Iesus vigilantiae insistit, eadem ad Eum semper refertur, ad Eius Adventum, ad ultimum diem et ad singulos dies: …
→