Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2651 CAPUT SECUNDUM ORATIONIS TRADITIO Orationis christianae traditio quaedam e formis est incrementi Traditionis fidei, praesertim contemplatione et studio credentium qui eventus et verba Oeconomiae salutis in corde conservant suo, atque profunda penetratione realitatum spiritualium quas experiuntur. …
  2. 2652 ARTICULUS 1 AD ORATIONIS FONTES Spiritus Sanctus est « aqua viva » quae, in corde orantis, « salit in vitam aeternam ». 139 Idem nos docet eam accipere in ipso fonte: Christo. In vita autem christiana, fontis …
  3. 2653 Verbum Dei Ecclesia « christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" ( Phil 3,8) ediscant [...]. Meminerint autem orationem concomitari debere sacrae Scripturae lectionem, ut fiat …
  4. 2654 Verbum Dei Patres spirituales, paraphrasi Mt 7,7 interpretantes, sic cordis a Verbo Dei in oratione enutriti compendiant dispositiones: « Quaerite legendo, et invenietis meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando ». 141
  5. 2655 Liturgia Ecclesiae Missio Christi et Spiritus Sancti, qui, in sacramentali Ecclesiae liturgia, salutis mysterium annuntiat, efficit actuale et communicat, in corde prosequitur oranti. Patres spirituales quandoque cor altari comparant. Oratio liturgiam reddit interiorem et …
  6. 2656 Virtutes theologales Ingressus fit in orationem sicut in liturgiam: per portam angustam fidei . Vultum Domini, per Eius praesentiae signa, quaerimus et exoptamus, Eius verbum audire volumus et custodire.
  7. 2657 Virtutes theologales Spiritus Sanctus, qui nos liturgiam celebrare docet in exspectatione reditus Christi, nos instituit ut in spe oremus. Vicissim, oratio Ecclesiae et oratio personalis nostram alunt spem. Psalmi omnino peculiariter, suo sermone concreto …
  8. 2658 Virtutes theologales « Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » ( Rom 5,5). Oratio, formata a vita liturgica, omnia haurit in …
  9. 2659 « Hodie » Quibusdam momentis orare discimus Domini Verbum audiendo et Eius Paschale participando mysterium, sed semper, in uniuscuiusque diei eventibus, Eius Spiritus nobis offertur qui efficiat ut oriatur oratio. Iesu doctrina de oratione ad …
  10. 2660 « Hodie » In uniuscuiusque diei et uniuscuiusque momenti eventibus orare unum est ex Regni secretis quae revelata sunt « parvulis », Christi servis, pauperibus beatitudinum. Iustum et bonum est orare ut Adventus Regni iustitiae …
  11. 2661 Compendium Per viventem transmissionem, per Traditionem, Spiritus Sanctus filios Dei, in Ecclesia, docet orare .
  12. 2662 Compendium Dei Verbum, Ecclesiae liturgia, fidei, spei et caritatis virtutes fontes sunt orationis .
  13. 2663 ARTICULUS 2 ORATIONIS VIA In orationis viventi traditione, unaquaeque Ecclesia suis fidelibus, secundum historicum, socialem et culturalem contextum, eorum orationis proponit sermonem: verba, melodias, gestus, iconographiam. Ad Magisterium pertinet 146 harum orationis viarum discernere fidelitatem ad …
  14. 2664 Oratio ad Patrem Nulla alia orationis christianae est via quam Christus. Sive oratio nostra communitaria est sive personalis, vocalis, vel interior, accessus ad Patrem non habetur nisi « in nomine » Iesu oremus. Sancta Iesu …
  15. 2665 Oratio ad Iesum Ecclesiae oratio, Verbo Dei et celebratione liturgiae nutrita, nos docet Dominum Iesum orare. Etiamsi eadem praesertim ad Patrem dirigatur, in omnibus traditionibus liturgicis formas implicat orationis ad Christum directas. Quidam psalmi, secundum …
  16. 2666 Oratio ad Iesum Sed Nomen, quod totum continet, est illud quod Filius Dei in Sua recipit Incarnatione: IESUS. Nomen divinum nostris humanis labiis est ineffabile, 147 sed Verbum Dei, nostram assumens humanitatem, illud nobis tradit …
  17. 2667 Oratio ad Iesum Haec fidei invocatio, prorsus simplex, in orationis traditione, pluribus formis in Oriente et in Occidente, est explicata. Formula maxime frequens, a spiritualibus montis Sinai, Syriae et montis Athi tradita, est invocatio: « …
  18. 2668 Oratio ad Iesum Sancti Nominis Iesu invocatio via est continuae orationis omnium simplicissima. Eadem, corde humiliter attento saepe iterata, « in multiloquio » ( Mt 6,7) non dispergitur, sed « Verbum retinet et fructum affert …
  19. 2669 Oratio ad Iesum Ecclesiae oratio cor Iesu veneratur et honorat, sicut Eius sanctissimum invocat Nomen. Verbum Incarnatum Eiusque adorat cor quod amore hominum ob nostra peccata transfigi permisit. Orationi christianae placet viam crucis post Salvatorem …
  20. 2670 « Veni, Sancte Spiritus » « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » ( 1 Cor 12,3). Quotiescumque Iesum orare incipimus, Spiritus Sanctus, Sua praevenienti gratia, nos ad viam orationis trahit. Cum Is nos …