Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2311 Bellum vitare Publicae potestates cum aequitate casibus providebunt eorum qui, ob conscientiae motiva, armorum recusant usum, dum humanae communitati servire alia forma teneantur. 210
  2. 2312 Bellum vitare Ecclesia et humana ratio permanentem declarant validitatem legis moralis, perdurantibus armatis conflictionibus . « Nec bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas licita fiunt ». 211
  3. 2313 Bellum vitare Non-praeliantes, vulneratos milites et bello captos oportet observare et humaniter tractare. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae, et etiam iussiones quae illas praecipiunt, sunt crimina. Caeca quaedam oboedientia non …
  4. 2314 Bellum vitare « Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel amplarum regionum cum earum incolis destructionem indiscriminatim tendit, est crimen contra Deum et ipsum hominem, quod firmiter et incunctanter damnandum est ». 212 …
  5. 2315 Bellum vitare Armorum accumulatio multis quasi modus videtur inopinatus ad possibiles adversarios a bello dissuadendos. In illa medium perspiciunt efficacissimum capax praestandi pacem inter nationes. Hic dissuassionis modus graves morales exigit exceptiones. Ad congerenda …
  6. 2316 Bellum vitare Armorum productio et commercium bonum nationum et communitatis internationalis afficiunt commune. Proinde publicae auctoritates ius habent et officium ea ordinandi. Commodorum privatorum vel publicorum brevi tempore quaestus legitima non efficit incepta quae …
  7. 2317 Bellum vitare Iniustitiae et excessivae in re oeconomica et sociali inaequalitates, invidia, diffidentia et superbia quae inter homines pullulant et nationes, constanter paci minantur bellaque causant. Quidquid fit ad has perturbationes superandas, confert ad …
  8. 2318 Compendium « In [...] [ Dei ] manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis » ( Iob 12,10).
  9. 2319 Compendium Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti .
  10. 2320 Compendium Creaturae humanae occisio dignitati personae et sanctitati Creatoris graviter est contraria .
  11. 2321 Compendium Occisionis prohibitio ius non abrogat ut iniustus aggressor extra nocendi possibilitatem ponatur. Legitima defensio grave est officium illi qui aliorum vitae vel boni communis est responsabilis .
  12. 2322 Compendium Infans, inde a conceptione sua, ius habet ad vitam. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, est « probrum » 215 legi morali graviter contrarium. Ecclesia poena canonica excommunicationis …
  13. 2323 Compendium Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a sua conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, sicut quaelibet alia humana creatura .
  14. 2324 Compendium Euthanasia voluntaria, quaecumque eius sunt formae et motiva, occisionem constituit. Ipsa est dignitati personae humanae et observantiae erga Deum viventem, Creatorem eius, graviter contraria .
  15. 2325 Compendium Suicidium iustitiae, spei et caritati graviter est contrarium. Quinto praecepto prohibetur.
  16. 2326 Compendium Scandalum culpam constituit gravem cum alium, actione vel omissione, deliberate inducit ad graviter peccandum .
  17. 2327 Compendium Propter mala et iniustitias, quae omne bellum secum fert, debemus facere quidquid rationabiliter possibile est, ad illud vitandum. Ecclesia orat : « A peste, fame et bello, libera nos Domine ».
  18. 2328 Compendium Ecclesia et humana ratio permanentem legis moralis declarant validitatem, perdurantibus armatis conflictionibus. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae sunt crimina .
  19. 2329 Compendium Cursus ad arma apparanda gravissima plaga humanitatis est, ac pauperes intolerabiliter laedit . 216
  20. 2330 Compendium « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur » ( Mt 5,9).