Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2726 I. Obiectiones ad orationem In orationis dimicatione, obsistere debemus, in nobismetipsis et circa nos, conceptionibus orationis erroneis . Quidam in ea simplicem perspiciunt operationem psychologicam, alii recollectionis nisum ut quis ad vacuum perveniat mentalem. Alii eam …
  2. 2727 I. Obiectiones ad orationem Etiam debemus obsistere modis cogitandi « mundi huius »; isti nos penetrant, nisi vigilantes sumus, exempli gratia: id solum esset verum quod ratione et scientia comprobatur (sed oratio mysterium est quod nostram …
  3. 2728 I. Obiectiones ad orationem Nostra denique dimicatio debet illis obsistere rebus quas tamquam nostros in oratione adversos exitus percipimus: animi defectioni coram nostris siccitatibus, tristitiae propterea quod non omnia Domino dedimus, quia « possessiones multas » …
  4. 2729 Coram orationis difficultatibus Nostrae orationis difficultas habitualis est mentis evagatio . Respicere potest verba et eorum sensum, in oratione vocali; potest profundius respicere Eum quem oramus, in oratione vocali (liturgica vel personali), in meditatione et …
  5. 2730 Coram orationis difficultatibus Positive dimicatio contra nostrum possessivum et dominatorem animum est vigilantia , cordis sobrietas. Cum Iesus vigilantiae insistit, eadem ad Eum semper refertur, ad Eius Adventum, ad ultimum diem et ad singulos dies: …
  6. 2731 Coram orationis difficultatibus Alia difficultas, speciatim pro illis qui sincere volunt orare, est siccitas . Partem constituit orationis in qua cor est exspoliatum, sine sapore pro cogitationibus, recordationibus et affectibus, etiam spiritualibus. Tunc momentum est …
  7. 2732 Coram tentationibus in oratione Tentatio frequentissima, occultissima, est noster fidei defectus . Hic minus in incredulitate manifesta exprimitur quam in praeferentia de facto. Cum orare incipimus, mille labores vel curae, quae urgere aestimantur, sese tamquam primaria …
  8. 2733 Coram tentationibus in oratione Alia tentatio, cui arrogantia ostium aperit, est acedia . Patres spirituales hoc verbo quamdam depressi spiritus intelligunt formam quae ascesis relaxationi, vigilantiae deminutioni, cordis debetur negligentiae. « Spiritus [...] promptus est, caro …
  9. 2734 III. Filialis fiducia Filialis fiducia probatur — se ipsam probat — tribulatione. 197 Praecipua difficultas refertur ad orationem petitionis , in intercessione pro se vel pro aliis. Quidam etiam orare desinunt, quia cogitant suam petitionem …
  10. 2735 Cur non exaudiri querimur? Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere. Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit grata. E …
  11. 2736 Cur non exaudiri querimur? Sumusne persuasi de eo quod « quid oremus, sicut oportet nescimus » ( Rom 8,26)? Petimusne a Deo « bona convenientia »? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus …
  12. 2737 Cur non exaudiri querimur? « Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis » ( Iac 4,2-3). 200 Si corde petimus diviso, « adultero », …
  13. 2738 Quomodo oratio nostra efficax sit? Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii. Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, …
  14. 2739 Quomodo oratio nostra efficax sit? Apud sanctum Paulum, haec fiducia audax est, 204 fundata super oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis Suum Filium donavit unicum. 205 Cordis orantis transformatio petitioni nostrae est …
  15. 2740 Quomodo oratio nostra efficax sit? Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud filiorum adoptionis donis …
  16. 2741 Quomodo oratio nostra efficax sit? Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et …
  17. 2742 IV. In amore perseverare « Sine intermissione orate » ( 1 Thess 5,17), « gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri » ( Eph 5,20), « per omnem orationem …
  18. 2743 IV. In amore perseverare Orare semper possibile est: christiani tempus est illud Christi resuscitati qui nobiscum est « omnibus diebus » ( Mt 28,20), quaecumque sunt procellae. 208 Nostrum tempus in manu est Dei: « Licet …
  19. 2744 IV. In amore perseverare Orare vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati. 210 Quomodo Spiritus potest « nostra vita » esse, si …
  20. 2745 IV. In amore perseverare Oratio et vita christianae sunt inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti …