Ad argumentum ire
-
2646
Compendium
Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem .
→
-
2647
Compendium
Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur .
→
-
2648
Compendium
Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In omnibus gratias agite » ( 1 Thess …
→
-
2649
Compendium
Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST .
→
-
2650
CAPUT SECUNDUM ORATIONIS TRADITIO
Oratio ad ortum spontaneum interioris impulsus non reducitur: ad orandum, oportet id velle. Scire non sufficit quod Scriptura de oratione revelat: discere oportet etiam orare. Nunc vero, Spiritus Sanctus, per transmissionem vivam …
→
-
2651
CAPUT SECUNDUM ORATIONIS TRADITIO
Orationis christianae traditio quaedam e formis est incrementi Traditionis fidei, praesertim contemplatione et studio credentium qui eventus et verba Oeconomiae salutis in corde conservant suo, atque profunda penetratione realitatum spiritualium quas experiuntur. …
→
-
2652
ARTICULUS 1 AD ORATIONIS FONTES
Spiritus Sanctus est « aqua viva » quae, in corde orantis, « salit in vitam aeternam ». 139 Idem nos docet eam accipere in ipso fonte: Christo. In vita autem christiana, fontis …
→
-
2653
Verbum Dei
Ecclesia « christifideles omnes [...] vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" ( Phil 3,8) ediscant [...]. Meminerint autem orationem concomitari debere sacrae Scripturae lectionem, ut fiat …
→
-
2654
Verbum Dei
Patres spirituales, paraphrasi Mt 7,7 interpretantes, sic cordis a Verbo Dei in oratione enutriti compendiant dispositiones: « Quaerite legendo, et invenietis meditando: pulsate orando, et aperietur vobis contemplando ». 141
→
-
2655
Liturgia Ecclesiae
Missio Christi et Spiritus Sancti, qui, in sacramentali Ecclesiae liturgia, salutis mysterium annuntiat, efficit actuale et communicat, in corde prosequitur oranti. Patres spirituales quandoque cor altari comparant. Oratio liturgiam reddit interiorem et …
→
-
2656
Virtutes theologales
Ingressus fit in orationem sicut in liturgiam: per portam angustam fidei . Vultum Domini, per Eius praesentiae signa, quaerimus et exoptamus, Eius verbum audire volumus et custodire.
→
-
2657
Virtutes theologales
Spiritus Sanctus, qui nos liturgiam celebrare docet in exspectatione reditus Christi, nos instituit ut in spe oremus. Vicissim, oratio Ecclesiae et oratio personalis nostram alunt spem. Psalmi omnino peculiariter, suo sermone concreto …
→
-
2658
Virtutes theologales
« Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis » ( Rom 5,5). Oratio, formata a vita liturgica, omnia haurit in …
→
-
2659
« Hodie »
Quibusdam momentis orare discimus Domini Verbum audiendo et Eius Paschale participando mysterium, sed semper, in uniuscuiusque diei eventibus, Eius Spiritus nobis offertur qui efficiat ut oriatur oratio. Iesu doctrina de oratione ad …
→
-
2660
« Hodie »
In uniuscuiusque diei et uniuscuiusque momenti eventibus orare unum est ex Regni secretis quae revelata sunt « parvulis », Christi servis, pauperibus beatitudinum. Iustum et bonum est orare ut Adventus Regni iustitiae …
→
-
2661
Compendium
Per viventem transmissionem, per Traditionem, Spiritus Sanctus filios Dei, in Ecclesia, docet orare .
→
-
2662
Compendium
Dei Verbum, Ecclesiae liturgia, fidei, spei et caritatis virtutes fontes sunt orationis .
→
-
2663
ARTICULUS 2 ORATIONIS VIA
In orationis viventi traditione, unaquaeque Ecclesia suis fidelibus, secundum historicum, socialem et culturalem contextum, eorum orationis proponit sermonem: verba, melodias, gestus, iconographiam. Ad Magisterium pertinet 146 harum orationis viarum discernere fidelitatem ad …
→
-
2664
Oratio ad Patrem
Nulla alia orationis christianae est via quam Christus. Sive oratio nostra communitaria est sive personalis, vocalis, vel interior, accessus ad Patrem non habetur nisi « in nomine » Iesu oremus. Sancta Iesu …
→
-
2665
Oratio ad Iesum
Ecclesiae oratio, Verbo Dei et celebratione liturgiae nutrita, nos docet Dominum Iesum orare. Etiamsi eadem praesertim ad Patrem dirigatur, in omnibus traditionibus liturgicis formas implicat orationis ad Christum directas. Quidam psalmi, secundum …
→