Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 2306 Pax Qui actioni violentae renuntiant et cruentae, et pro iurium hominis tutela ad defensionis recurrunt media quae debilioribus praesto sunt, caritati evangelicae reddunt testimonium, dummodo hoc sine iurium atque officiorum aliorum hominum et …
  2. 2307 Bellum vitare Quintum praeceptum voluntariam vitae humanae prohibet destructionem. Ecclesia, propter mala et iniustitias quae omne bellum secum fert, singulos instanter adhortatur ad orandum et operandum, ut bonitas divina nos ab antiqua belli liberet …
  3. 2308 Bellum vitare Singuli cives et gubernantes agere tenentur ad bella vitanda. « Quamdiu autem periculum belli aderit, auctoritasque internationalis competens congruisque viribus munita defuerit, tamdiu, exhaustis quidem omnibus pacificae tractationis subsidiis, ius legitimae defensionis …
  4. 2309 Bellum vitare Strictas condiciones legitimae defensionis vi militari oportet severe considerare. Talis decisionis gravitas eam condicionibus legitimitatis moralis subigit rigorosis. Requiritur simul: — damnum ab aggressore nationi vel nationum communitati inflictum esse diuturnum, grave …
  5. 2310 Bellum vitare Publicae potestates hoc in casu habent ius et officium civibus imponendi necessaria officia ad nationem defendendam . Qui sese, in vita militari, patriae dedunt servitio, securitatis et libertatis populorum sunt ministri. Si …
  6. 2311 Bellum vitare Publicae potestates cum aequitate casibus providebunt eorum qui, ob conscientiae motiva, armorum recusant usum, dum humanae communitati servire alia forma teneantur. 210
  7. 2312 Bellum vitare Ecclesia et humana ratio permanentem declarant validitatem legis moralis, perdurantibus armatis conflictionibus . « Nec bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas licita fiunt ». 211
  8. 2313 Bellum vitare Non-praeliantes, vulneratos milites et bello captos oportet observare et humaniter tractare. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae, et etiam iussiones quae illas praecipiunt, sunt crimina. Caeca quaedam oboedientia non …
  9. 2314 Bellum vitare « Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel amplarum regionum cum earum incolis destructionem indiscriminatim tendit, est crimen contra Deum et ipsum hominem, quod firmiter et incunctanter damnandum est ». 212 …
  10. 2315 Bellum vitare Armorum accumulatio multis quasi modus videtur inopinatus ad possibiles adversarios a bello dissuadendos. In illa medium perspiciunt efficacissimum capax praestandi pacem inter nationes. Hic dissuassionis modus graves morales exigit exceptiones. Ad congerenda …
  11. 2316 Bellum vitare Armorum productio et commercium bonum nationum et communitatis internationalis afficiunt commune. Proinde publicae auctoritates ius habent et officium ea ordinandi. Commodorum privatorum vel publicorum brevi tempore quaestus legitima non efficit incepta quae …
  12. 2317 Bellum vitare Iniustitiae et excessivae in re oeconomica et sociali inaequalitates, invidia, diffidentia et superbia quae inter homines pullulant et nationes, constanter paci minantur bellaque causant. Quidquid fit ad has perturbationes superandas, confert ad …
  13. 2318 Compendium « In [...] [ Dei ] manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis » ( Iob 12,10).
  14. 2319 Compendium Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti .
  15. 2320 Compendium Creaturae humanae occisio dignitati personae et sanctitati Creatoris graviter est contraria .
  16. 2321 Compendium Occisionis prohibitio ius non abrogat ut iniustus aggressor extra nocendi possibilitatem ponatur. Legitima defensio grave est officium illi qui aliorum vitae vel boni communis est responsabilis .
  17. 2322 Compendium Infans, inde a conceptione sua, ius habet ad vitam. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, est « probrum » 215 legi morali graviter contrarium. Ecclesia poena canonica excommunicationis …
  18. 2323 Compendium Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a sua conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, sicut quaelibet alia humana creatura .
  19. 2324 Compendium Euthanasia voluntaria, quaecumque eius sunt formae et motiva, occisionem constituit. Ipsa est dignitati personae humanae et observantiae erga Deum viventem, Creatorem eius, graviter contraria .
  20. 2325 Compendium Suicidium iustitiae, spei et caritati graviter est contrarium. Quinto praecepto prohibetur.