Ad argumentum ire
-
2186
Dies gratiae et cessationis a labore
Oportet ut christiani, quibus praesto sunt otia, suos recordentur fratres, qui easdem habent necessitates eademque iura et propter paupertatem et miseriam quiescere nequeunt. Dominica traditionaliter a pietate christiana bonis operibus dedicatur et …
→
-
2187
Dies gratiae et cessationis a labore
Dominicas diesque sanctificare festivos communem exigit nisum. Unusquisque christianus debet vitare ne aliis sine necessitate imponat id quod eos impediat quominus diem Domini servent. Cum mores (ludi, popinae, etc.) et sociales necessitates …
→
-
2188
Dies gratiae et cessationis a labore
Christiani, libertatem religiosam et bonum omnium commune observantes, debent operam dare ut Dominicae et dies festivi Ecclesiae tamquam feriarum legalium agnoscantur dies. Ii omnibus publicum praebere debent exemplum orationis, observantiae et gaudii, …
→
-
2189
Compendium
« Observa diem sabbati, ut sanctifices eum » ( Dt 5,12). « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » ( Ex 31,15).
→
-
2190
Compendium
Sabbatum, quod primae creationis repraesentabat impletionem, substituitur a Dominica, quae creationem commemorat novam, resurrectione Christi inauguratam .
→
-
2191
Compendium
Ecclesia diem resurrectionis Christi octava celebrat die, quae merito dies Domini seu Dominica nuncupatur . 131
→
-
2192
Compendium
« Dies Dominica [...] in universa Ecclesia uti primordialis dies festus de praecepto servanda est ». 132 « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi ». 133
→
-
2193
Compendium
« Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles [...] abstineant insuper ab illis operibus et negotiis quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam, aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediant …
→
-
2194
Compendium
Institutio Dominicae confert ut « ad vitam familiarem, culturalem, socialem et religiosam colendam etiam sufficiente quiete et otio omnes gaudeant ». 135
→
-
2195
Compendium
Unusquisque christianus vitare debet id aliis sine necessitate imponere quod eos impediret quominus diem Domini servent .
→
-
2196
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
Iesus, respondens quaestioni positae circa primum ex mandatis, dixit: « Primum est: "Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est, et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota …
→
-
2197
ARTICULUS 4 QUARTUM PRAECEPTUM
Quartum praeceptum secundam aperit tabulam. Caritatis indicat ordinem. Deus voluit ut, post Eum, nostros honoremus parentes quibus vitam debemus et qui nobis Dei transmiserunt cognitionem. Honorare et revereri tenemur omnes quos Deus, …
→
-
2198
ARTICULUS 4 QUARTUM PRAECEPTUM
Hoc praeceptum in positiva officiorum adimplendorum exprimitur forma. Praecepta annuntiat quae illud sequuntur et quae ad particularem vitae, matrimonii, bonorum terrestrium, verbi referuntur observantiam. Unum constituit ex fundamentis doctrinae socialis Ecclesiae.
→
-
2199
ARTICULUS 4 QUARTUM PRAECEPTUM
Quartum praeceptum ad filios expresse dirigitur in eorum cum patre et matre relationibus, quia haec relatio omnium est universalissima. Eodem modo ad relationes refertur propinquitatis cum membris familiaris coetus. Postulat honorem, affectum …
→
-
2200
ARTICULUS 4 QUARTUM PRAECEPTUM
Quarti praecepti oboedientia suam retributionem secum fert: « Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi » ( Ex 20,12). 138 Observantia huius …
→
-
2201
Familiae natura
Coniugalis communitas consensu stabilitur coniugum. Matrimonium et familia ad bonum coniugum ordinantur, ad procreationem et ad filiorum educationem. Coniugum amor et filiorum generatio inter eiusdem familiae membra relationes personales et primordiales instituunt …
→
-
2202
Familiae natura
Vir et mulier matrimonio coniuncti cum suis filiis familiam constituunt. Haec institutio omnem praecedit agnitionem a publica auctoritate; insuper eam imponitur. Tamquam normalis considerabitur respectus iuxta quem diversae formae cognationis debent aestimari.
→
-
2203
Familiae natura
Deus, virum et mulierem creans, humanam instituit familiam eamque eius fundamentali dotavit constitutione. Eius membra personae sunt aequalis dignitatis. Familia, ad commune membrorum suorum et societatis bonum, diversitatem implicat responsabilitatum, iurium et …
→
-
2204
Familia christiana
« Communionis ecclesialis ostensionem et effectionem christiana familia exhibet, quae hac quoque de causa " Ecclesia domestica " appellari [...] debet ». 139 Ipsa est communitas fidei, spei et caritatis; momentum in …
→
-
2205
Familia christiana
Christiana familia communio est personarum, vestigium et imago communionis Patris et Filii in Spiritu Sancto. Eius procreatrix et educatrix activitas repercussio est operis creatoris Patris. Vocatur ad orationem et sacrificium Christi participandum. …
→