Ad argumentum ire
-
2046
III. Vita moralis et testimonium missionarium
Christiani, sua secundum Christum vita, accelerant Adventum Regni Dei , quod est « Regnum iustitiae, amoris et pacis ». 273 Non ideo sua terrena neglegunt munera; ipsi, suo Magistro fideles, rectitudine, patientia …
→
-
2047
Compendium
Moralis vita cultus est spiritualis. Christianus agendi modus in liturgia et in sacramentorum celebratione suum invenit nutrimentum .
→
-
2048
Compendium
Ecclesiae praecepta ad moralem et christianam attinent vitam, liturgiae unitam et ab illa nutritam .
→
-
2049
Compendium
Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali generatim in catechesi exercetur et in praedicatione, super fundamentum Decalogi qui vitae moralis enuntiat principia pro omni homine valida .
→
-
2050
Compendium
Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam doctores authentici, populo Dei fidem credendam et moribus applicandam praedicant. Ad eos etiam pertinet iudicium de moralibus ferre quaestionibus quae ad legem naturalem pertinent et ad rationem …
→
-
2051
Compendium
Infallibilitas Magisterii Pastorum ad omnia doctrinae extenditur elementa, doctrina morali in illis inclusa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari .
→
-
2052
« Magister, quid [...] faciam...? »
« Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ». Adulescenti hanc Ei quaestionem proponenti, Iesus imprimis respondet necessitatem asseverans agnoscendi Deum tamquam Illum qui « unus est Bonus », tamquam Bonum …
→
-
2053
« Magister, quid [...] faciam...? »
Huic primae responsioni adiungitur altera: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me » ( Mt 19,21). Haec priorem …
→
-
2054
« Magister, quid [...] faciam...? »
Iesus iterum decem sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et Pharisaeorum 3 sicut etiam illam paganorum. 4 Omnes mandatorum explicuit exigentias: « …
→
-
2055
« Magister, quid [...] faciam...? »
Cum Ei ponitur quaestio: « Quod est mandatum magnum in Lege? » ( Mt 22,36), Iesus respondet: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et …
→
-
2056
Decalogus in sacra Scriptura
Verbum « Decalogus » litteraliter significat « decem verba » ( Ex 34,28; Dt 4,13; 10,4). Deus populo Suo super monte sancto haec « decem verba » revelavit. Ea scripsit « Digito …
→
-
2057
Decalogus in sacra Scriptura
Decalogus imprimis in contextu intelligitur Exodi qui, in Veteris Foederis centro, magnus liberans est Dei eventus. « Decem verba » sive tamquam praecepta negativa, prohibitiones, redigantur sive tamquam mandata positiva (sicut « …
→
-
2058
Decalogus in sacra Scriptura
« Decem verba » Legem Dei compendiant et proclamant: « Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens …
→
-
2059
Decalogus in sacra Scriptura
« Decem verba » a Deo intra theophaniam proferuntur (« Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis »: Dt 5,4). Ad Revelationem pertinent quam Deus de Se Ipso …
→
-
2060
Decalogus in sacra Scriptura
Mandatorum et Legis donum partem constituit Foederis a Deo cum Eius populo sanciti. Secundum librum Exodi, revelatio « decem verborum » conceditur inter Foederis propositionem 11 et eius conclusionem 12 — postquam …
→
-
2061
Decalogus in sacra Scriptura
Praecepta suam plenam significationem recipiunt intra Foedus. Secundum Scripturam, moralis modus agendi hominis totum suum sumit sensum in Foedere et per illud. Primum ex « decem verbis » priorem commemorat amorem Dei …
→
-
2062
Decalogus in sacra Scriptura
Mandata stricte dicta secundo veniunt loco; implicationes exprimunt condicionis pertinendi ad Deum per Foedus institutae. Moralis exsistentia responsio est ad inceptum Domini plenum amore. Est agnitio, obsequium Deo et cultus actionis gratiarum. …
→
-
2063
Decalogus in sacra Scriptura
Foedus et dialogus inter Deum et hominem testimonium etiam accipiunt ex eo quod omnia officia in prima enuntiantur persona (« Ego sum Dominus... ») et ad aliud diriguntur subiectum (« Tu... »). …
→
-
2064
Decalogus in Traditione Ecclesiae
Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum, Decalogo momentum agnovit et significationem primi ordinis.
→
-
2065
Decalogus in Traditione Ecclesiae
Inde a sancto Augustino, « decem mandata » in catechesi baptizandorum et fidelium locum habent praevalentem. Saeculo XV, mos incepit Decalogi praecepta exprimendi formulis similiter cadentibus, quae facile memoria retinerentur, et positivis. …
→