Ad argumentum ire
-
1906
II. Bonum commune
Ut bonum commune oportet intelligere « summam earum vitae socialis condicionum, quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur ». 157 Bonum commune interest ad omnium …
→
-
1907
II. Bonum commune
Imprimis observantiam personae qua talis supponit. Propter bonum commune, publicae potestates iura personae humanae fundamentalia et non alienabilia observare tenentur. Societas unicuique ex suis membris permittere debet, suam vocationem in rem perducere. …
→
-
1908
II. Bonum commune
Secundo, bonum commune ipsius coetus prosperitatem socialem exigit et incrementum . Incrementum est omnium officiorum socialium compendium. Utique ad auctoritatem pertinet, propter bonum commune, inter varia particularia commoda decernere. Sed unicuique debet …
→
-
1909
II. Bonum commune
Bonum commune denique pacem implicat, id est, iusti ordinis stabilitatem et securitatem. Supponit igitur auctoritatem, honestis mediis, securitatem praestare societatis atque illam membrorum eius. Stabilit ius ad legitimam personalem defensionem et collectivam.
→
-
1910
II. Bonum commune
Si unaquaeque humana communitas bonum possidet commune quod ei permittit se qua talem agnoscere, in communitate politica impletio talis boni invenitur plenissima. Ad Statum pertinet commune societatis civilis, civium et corporum intermediorum …
→
-
1911
II. Bonum commune
Humanae dependentiae arctiores fiunt. Ad universum mundum paulatim extenduntur. Familiae humanae unitas, membra congregans quae eadem naturali fruuntur dignitate, bonum commune universale implicat. Hoc organizationem communitatis nationum exigit capacem « variis hominum …
→
-
1912
II. Bonum commune
Bonum commune ad personarum semper ordinatur progressum: « Rerum ordinatio ordini personarum subiicienda est et non e converso ». 161 Hic ordo in veritate fundatur, super iustitiam aedificatur, amore vivificatur.
→
-
1913
III. Responsabilitas et participatio
Participatio est voluntaria et generosa obligatio personae in socialibus commerciis. Necessarium est, omnes, unumquemque pro loco quem aliquis occupat et munere quo fungitur, in bono communi promovendo participare. Hoc officium dignitati inhaeret …
→
-
1914
III. Responsabilitas et participatio
Participatio imprimis fit per susceptionem oneris in partibus quarum responsabilitas personalis assumitur: homo per curam educationi familiae suae impensam, per conscientiam in labore suo, aliorum et societatis bonum participat. 162
→
-
1915
III. Responsabilitas et participatio
Cives debent, quantum possibile est, activam in vita publica sumere partem. Huius participationis modi ab alia in aliam nationem vel ab alia in aliam culturam diversi esse possunt. « Laudanda est autem …
→
-
1916
III. Responsabilitas et participatio
Omnium participatio in labore pro bono communi, sicut omne ethicum officium, sociorum socialium conversionem implicat incessanter renovatam. Fraus vel alia effugia, quibus a legis obligationibus et a socialis officii praescriptis quidam sese …
→
-
1917
III. Responsabilitas et participatio
Ad eos, qui munus auctoritatis exercent, pertinet affirmare valores, qui membrorum coetus fiduciam alliciunt illaque incitant ut in servitium suorum parium se ponant. Participatio ab educatione incipit atque cultura. « Iure arbitrari …
→
-
1918
Compendium
« Non est [...] potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt » ( Rom 13,1).
→
-
1919
Compendium
Omnis humana communitas auctoritate eget ut conservetur et augeatur .
→
-
1920
Compendium
« Patet [...] communitatem politicam et auctoritatem publicam in natura humana fundari ideoque ad ordinem a Deo praefinitum pertinere ». 166
→
-
1921
Compendium
Auctoritas legitime exercetur, si ad bonum commune societatis persequendum applicatur. Ad illud obtinendum, media debet adhibere, quae moraliter admitti possint .
→
-
1922
Compendium
Regiminum politicorum diversitas legitima est, dummodo ad communitatis bonum concurrant .
→
-
1923
Compendium
Auctoritas politica intra ordinis moralis limites debet protendi et condiciones tueri ad libertatis exercitium .
→
-
1924
Compendium
Bonum commune complectitur « summam earum vitae socialis condicionum, quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur ». 167
→
-
1925
Compendium
Bonum commune tria elementa implicat essentialia: iurium fundamentalium personae observantiam et promotionem; prosperitatem seu bonorum spiritualium et temporalium societatis incrementum; pacem et securitatem coetus eiusque membrorum .
→