Ad argumentum ire
-
1886
II. Conversio et societas
Societas prorsus est necessaria ut vocatio humana ad effectum adducatur. Ad hunc obtinendum scopum, oportet iustam valorum observari hierarchiam quae « materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat »: 138 « Hominum …
→
-
1887
II. Conversio et societas
Mediorum et finium inversio 140 quae pervenit usque ad valorem finis ultimi tribuendum ei quod solum medium est in illum concurrens, vel ad personas considerandas tamquam mera media relate ad finem, iniustas …
→
-
1888
II. Conversio et societas
Oportet igitur ad spirituales et morales capacitates personae accurrere et ad permanentem exigentiam interioris conversionis eius, ut sociales obtineantur mutationes quae revera in eius sint servitium. Prioritas conversioni cordis agnita nullo modo …
→
-
1889
II. Conversio et societas
Sine gratiae auxilio, homines nescirent « semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse ». 143 Ea …
→
-
1890
Compendium
Quaedam exsistit similitudo inter Personarum divinarum unitatem et fraternitatem quam homines inter se debent instaurare .
→
-
1891
Compendium
Persona humana, ut sese secundum suam excolat naturam, vita eget sociali. Quaedam societates, sicut familia et civitas, naturae hominis immediatius correspondent .
→
-
1892
Compendium
« Principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona ». 144
→
-
1893
Compendium
Ampla in associationibus et institutionibus liberae electionis fovenda est participatio .
→
-
1894
Compendium
Secundum subsidiarietatis principium, neque Status neque ulla amplior societas inceptum et responsabilitatem personarum et corporum intermediorum debent substituere .
→
-
1895
Compendium
Societas exercitio virtutum favere debet, non illi obesse. Iusta valorum hierarchia eam inspirare debet .
→
-
1896
Compendium
Ubi peccatum atmospheram pervertit socialem, oportet ad cordium conversionem et ad Dei gratiam accurrere. Caritas ad iustas impellit reformationes. Quaestionis socialis solutio extra Evangelium non habetur . 145
→
-
1897
I. Auctoritas
« Hominum societas neque bene composita, neque bonorum fecunda esse potest, nisi ei adsint qui, auctoritate legitima decorati, instituta servent et, quantum est satis, in omnium commoda operam curamque impendant suam ». …
→
-
1898
I. Auctoritas
Omnis humana communitas auctoritate eget, quae eam regat. 147 Haec in natura humana suum invenit fundamentum. Ad civitatis unitatem est necessaria. Eius munus consistit in bono communi societatis, in quantum fieri potest, …
→
-
1899
I. Auctoritas
Auctoritas, quae ab ordine morali postulatur, a Deo procedit: « Omnis anima potestatibus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque, qui resistit …
→
-
1900
I. Auctoritas
Oboedientiae officium omnibus iniungit ut auctoritati honores tribuantur, quae illi debentur, atque ut personae quae eius munus exercent, observantia et, pro earum meritis, gratitudine et benevolentia circumdentur. Apud sanctum Clementem Romanum Papam …
→
-
1901
I. Auctoritas
Dum auctoritas ad ordinem a Deo determinatum pertinet, oportet ut « regiminis determinatio et moderatorum designatio liberae civium voluntati relinquantur ». 151 Politicorum regiminum diversitas moraliter admitti potest, dummodo ad bonum legitimum …
→
-
1902
I. Auctoritas
Auctoritas suam legitimitatem moralem ex seipsa non elicit. Tyrannice se gerere non debet, sed pro bono operari communi « ut vis moralis, quae libertate et suscepti officii onerisque conscientia nititur »: 152 …
→
-
1903
I. Auctoritas
Auctoritas legitime exercetur solummodo si bonum quaerit commune coetus, de quo agitur, et ad illud consequendum media adhibet moraliter licita. Si eveniat ut rectores leges edicant iniustas vel consilia ordini morali capiant …
→
-
1904
I. Auctoritas
« Idcirco satius est compensari omnem potestatem cum aliis muneribus imperiisque quae eiusdem servent fines. Hoc est "Civitatis iuris" principium, in qua non arbitrariae voluntates hominum, at leges potissimum dominantur ». 155
→
-
1905
II. Bonum commune
Secundum socialem hominis naturam, bonum uniuscuiusque necessario conexum est cum bono communi. Hoc definiri nequit nisi in relatione ad personam humanam: « Ne in vobismet ipsis involuti vobis solis vivatis tanquam iam …
→