Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1746 Compendium Cuiusdam actionis imputabilitas vel responsabilitas possunt propter ignorantiam, violentiam, metum et alias psychicas vel sociales causas minui aut supprimi .
  2. 1747 Compendium Ius ad exercitium libertatis exigentia est ab hominis dignitate inseparabilis, praesertim in re religiosa et morali. Sed exercitium libertatis non implicat praesumptum ius ad omnia facienda vel ad omnia dicenda .
  3. 1748 Compendium « Hac libertate nos Christus liberavit » ( Gal 5,1).
  4. 1749 ARTICULUS 4 ACTUUM HUMANORUM MORALITAS Libertas hominem subiectum efficit morale. Homo, cum modo agit deliberato, est, ut ita dicamus, pater suorum actuum . Actus humani, id est, libere post conscientiae iudicium electi, sunt moraliter aestimabiles. Sunt boni …
  5. 1750 I. Fontes moralitatis Actuum humanorum moralitas dependet: — ex obiecto electo; — ex fine intento seu ex intentione; — ex circumstantiis actionis. Obiectum, intentio et circumstantiae « fontes » constituunt, seu elementa constitutiva, moralitatis actuum …
  6. 1751 I. Fontes moralitatis Obiectum electum est bonum in quod voluntas deliberate tendit. Est materia actus humani. Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat, prout ratio illud agnoscat et iudicet conforme vel non cum vero bono. Obiectivae …
  7. 1752 I. Fontes moralitatis Coram obiecto, intentio se collocat e parte subiecti agentis. Intentio, quippe quae ex fonte voluntario est actionis eamque per finem determinat, elementum est essentiale in morali aestimatione actionis. Finis est primus terminus …
  8. 1753 I. Fontes moralitatis Intentio bona (exempli gratia: proximum adiuvare) nec bonum nec iustum reddit modum agendi qui in se ipso esset deordinatus (sicut mendacium et maledicentia). Finis media non iustificat. Sic innocentis damnatio iustificari non …
  9. 1754 I. Fontes moralitatis Circumstantiae , in quibus consequentiae includuntur, elementa sunt secundaria actus moralis. Conferunt ad actuum humanorum bonitatem vel malitiam moralem aggravandam aut minuendam (exempli gratia, summa cuiusdam furti). Possunt etiam agentis attenuare vel …
  10. 1755 II. Actus boni et actus mali Actus moraliter bonus simul bonitatem praesupponit obiecti, finis et circumstantiarum. Finis malus actionem corrumpit, etiamsi eius obiectum in se bonum sit (sicut orare et ieiunare ut quis ab hominibus videatur). Obiectum electionis …
  11. 1756 II. Actus boni et actus mali Erroneum ergo est de actuum humanorum moralitate iudicare, solummodo intentionem quae illos inspirat, vel circumstantias considerando (rerum ambitum, socialem pressionem, coactionem vel necessitatem agendi) quae quasi eorum sunt scaena. Actus sunt qui …
  12. 1757 Compendium Obiectum, intentio et circumstantiae tres constituunt « fontes » moralitatis actuum humanorum .
  13. 1758 Compendium Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat prout ratio illud agnoscit et iudicat bonum vel malum .
  14. 1759 Compendium « Nullum malum bona intentione factum excusatur ». 62 Finis non iustificat media .
  15. 1760 Compendium Actus moraliter bonus simul obiecti, finis et circumstantiarum praesupponit bonitatem .
  16. 1761 Compendium Sunt rationes agendi concretae quas eligere semper erroneum est, quia earum electio inordinationem implicat voluntatis, id est, malum morale. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat .
  17. 1762 ARTICULUS 5 PASSIONUM MORALITAS Persona humana per suos actus deliberatos ordinatur ad beatitudinem: passiones vel affectiones quas experitur, illam possunt ad hanc disponere atque ad hanc conferre.
  18. 1763 I. Passiones Vox « passiones » ad patrimonium pertinet christianum. Affectiones vel passiones designant sensibilitatis commotiones vel motus qui ad agendum inclinant vel ad non agendum in ordine ad id quod ut bonum vel …
  19. 1764 I. Passiones Passiones elementa humanae psychologiae sunt naturalia, ipsae efformant locum transitus et fulciunt vinculum inter vitam sensibilem et vitam spiritus. Dominus noster cor hominis designat tamquam fontem unde motus oritur passionum. 63
  20. 1765 I. Passiones Passiones multae sunt. Passio maxime fundamentalis est amor attractione boni provocatus. Amor desiderium causat boni absentis et spem illud obtinendi. Hic motus in fruitione boni possessi et in gaudio de illo expletur. …