Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1626 III. Consensus matrimonialis Ecclesia considerat consensuum commutationem inter sponsos tamquam elementum necessarium quod « matrimonium facit ». 278 Si consensus deest, matrimonium non habetur.
  2. 1627 III. Consensus matrimonialis Consensus consistit in « actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt et accipiunt ». 279 « Ego accipio te in uxorem meam... »; « Ego accipio te in maritum meum... ». 280 …
  3. 1628 III. Consensus matrimonialis Consensus esse debet actus voluntatis uniuscuiusque contrahentium a violentia vel a gravi metu externo liber. 282 Nulla humana potestas hunc consensum potest supplere. 283 Si haec libertas deest, Matrimonium est invalidum.
  4. 1629 III. Consensus matrimonialis Propter hanc rationem (vel propter alias rationes quae Matrimonium nullum reddunt et infectum 284 ) Ecclesia, post examen condicionum a tribunali ecclesiastico competenti peractum, potest declarare « nullitatem Matrimonii », id est, …
  5. 1630 III. Consensus matrimonialis Sacerdos (vel diaconus) qui Matrimonii assistit celebrationi, sponsorum accipit consensum nomine Ecclesiae eisque impertitur Ecclesiae benedictionem. Praesentia ministri Ecclesiae (et etiam testium) visibiliter exprimit, Matrimonium ecclesialem esse realitatem.
  6. 1631 III. Consensus matrimonialis Hac de causa, Ecclesia modo normali a suis fidelibus formam ecclesiasticam postulat ad contrahendum Matrimonium. 286 Plures rationes ad hanc determinationem explicandam concurrunt: — Matrimonium sacramentale actus est liturgicus . Exinde convenit …
  7. 1632 III. Consensus matrimonialis Ut consensus coniugum actus liber sit et responsabilis, et ut matrimoniale foedus humana et christiana fundamenta solida habeat et mansura, praeparatio ad Matrimonium maximi est momenti. Exemplum et instructio a parentibus et …
  8. 1633 Matrimonia mixta et disparitas cultus In pluribus regionibus, condicio matrimonii mixti (inter catholicum et baptizatum non catholicum) sat frequenter accidit. Ipsa attentionem coniugum et Pastorum exigit particularem; casus matrimoniorum cum disparitate cultus (inter catholicum et non baptizatum) …
  9. 1634 Matrimonia mixta et disparitas cultus Confessionis diversitas inter coniuges obstaculum insuperabile non constituit pro matrimonio, cum ipsi valent id in commune afferre quod unusquisque eorum in sua recepit communitate et mutuo discere quomodo unusquisque in sua vivat …
  10. 1635 Matrimonia mixta et disparitas cultus Secundum ius in Ecclesia latina vigens, matrimonium mixtum pro sua liceitate eget explicita permissione auctoritatis ecclesiasticae. 289 In casu disparitatis cultus explicita dispensatio ab impedimento requiritur ut validum sit Matrimonium. 290 Haec …
  11. 1636 Matrimonia mixta et disparitas cultus Multis in regionibus, propter dialogum oecumenicum, communitates christianae, quas id afficit, actionem pastoralem pro matrimoniis mixtis communem instruxerunt. Eius munus est, hos adiuvare coniuges ut in sua condicione particulari sub fidei vivant …
  12. 1637 Matrimonia mixta et disparitas cultus In matrimoniis cum disparitate cultus, coniux catholicus munus habet particulare: « Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre » ( 1 Cor 7,14). Pro coniuge …
  13. 1638 IV. Effectus sacramenti Matrimonii « Ex valido Matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in Matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur ». 293
  14. 1639 Vinculum matrimoniale Consensus quo coniuges sese mutuo dant et accipiunt, a Deo Ipso sigillatur. 294 Ex eorum foedere, « institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate ». 295 Sponsorum foedus in Dei cum …
  15. 1640 Vinculum matrimoniale Vinculum matrimoniale propterea a Deo Ipso stabilitur, ita ut Matrimonium ratum et consummatum inter baptizatos nunquam possit dissolvi. Hoc vinculum quod ex actu humano sponsorum libero et ex matrimonii sequitur consummatione, realitas …
  16. 1641 Gratia sacramenti Matrimonii Coniuges christiani « in suo vitae statu et ordine proprium suum in populo Dei donum habent ». 298 Haec gratia sacramenti Matrimonii propria ad perficiendum destinatur coniugum amorem, ad eorum unitatem indissolubilem …
  17. 1642 Gratia sacramenti Matrimonii Christus est huius gratiae fons . « Sicut enim Deus olim Foedere dilectionis et fidelitatis populo Suo occurrit, ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus, per sacramentum Matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit ». …
  18. 1643 V. Amoris coniugalis bona et exigentiae « Coniugalis amor secum infert universalitatem, in quam ingrediuntur omnes partes ipsius personae — postulationes corporis et instinctus, vires sensuum et affectuum, desideria spiritus et voluntatis —; spectat ille ad unitatem quam …
  19. 1644 Matrimonii unitas et indissolubilitas Coniugum amor, sua ipsa natura, unitatem et indissolubilitatem exigit eorum communitatis personalis quae totam eorum amplectitur vitam: « Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet » ( Mt 19,6). 304 Coniuges « …
  20. 1645 Matrimonii unitas et indissolubilitas « Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas Matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet ». 306 Polygamia huic aequali dignitati est contraria atque coniugali …