Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1486 Compendium Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel Reconciliationis appellatur sacramentum .
  2. 1487 Compendium Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus .
  3. 1488 Compendium Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro Ecclesia et pro universo mundo .
  4. 1489 Compendium Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et …
  5. 1490 Compendium Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa, et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur ad tempus praeteritum refertur et …
  6. 1491 Compendium Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera .
  7. 1492 Compendium Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur motivis, « imperfecta …
  8. 1493 Compendium Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in …
  9. 1494 Compendium Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis » seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii .
  10. 1495 Compendium Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere .
  11. 1496 Compendium Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt: — reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat; — reconciliatio cum Ecclesia; — remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia; — remissio, saltem partialis, …
  12. 1497 Compendium Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia .
  13. 1498 Compendium Per indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae sunt peccatorum .
  14. 1499 ARTICULUS 5 UNCTIO INFIRMORUM « Sacra infirmorum Unctione atque oratione presbyterorum, Ecclesia tota aegrotantes Domino patienti et glorificato commendat ut eos alleviet et salvet, immo eos hortatur ut sese Christi passioni et morti libere sociantes, ad …
  15. 1500 Aegritudo in vita humana Aegritudo et dolor semper inter gravissima fuerunt problemata quae vitam afficiunt humanam. In aegritudine, homo suam experitur impotentiam, suos limites suamque finitatem. Omnis aegritudo efficere potest ut mortem prospiciamus.
  16. 1501 Aegritudo in vita humana Aegritudo ad angustiam ducere potest, ad recedendum in se ipsum, quandoque ad desperationem et ad rebellionem contra Deum. Potest etiam personam maturiorem efficere, eam adiuvare ad discernendum in vita sua quod essentiale …
  17. 1502 Aegrotus coram Deo Homo Veteris Testamenti in aegritudine vivit coram Deo. Ante Deum de sua lamentatur aegritudine 97 et ab Eo, vitae et mortis Domino, sanationem deprecatur. 98 Aegritudo fit conversionis via, 99 et Dei …
  18. 1503 Christus-medicus Christi erga aegrotos compassio pluresque Eius sanationes aegrotorum omnis generis 103 perspicue significant Deum visitavisse plebem Suam 104 Regnumque Dei omnino appropinquare. Iesus non solum sanandi habet potentiam, sed etiam peccata dimittendi: …
  19. 1504 Christus-medicus Saepe Iesus ab aegrotis postulat ut credant. 107 Signis utitur ad sanandum: saliva et manuum impositione, 108 luto et ablutione. 109 Aegroti Eum tangere quaerunt 110 « quia virtus de Illo exibat …
  20. 1505 Christus-medicus Christus, tot doloribus commotus, non solum Se ab aegrotis tangi permittit, sed miserias nostras facit Suas: « Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit » ( Mt 8,17). 111 Ipse non omnes …