Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1266 « Nova creatura » Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem , gratiam iustificationis largitur: — quae illum reddit capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per virtutes theologales ; — illi potestatem praebet vivendi et …
  2. 1267 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptismus nos membra efficit corporis Christi. « Propter quod [...] sumus invicem membra » ( Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites …
  3. 1268 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptizati « lapides vivi » sunt effecti ad aedificationem « domus spiritalis in sacerdotium sanctum » ( 1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt …
  4. 1269 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet, 212 sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit. 213 Exinde vocatur ut se aliis submittat, 214 illis serviat 215 in Ecclesiae communione …
  5. 1270 Ecclesiae, Christi corpori, incorporati Baptizati, « in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur » 219 et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare. 220
  6. 1271 Sacramentale unitatis christianorum vinculum Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in …
  7. 1272 Signum spirituale indelebile... Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus. 223 Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili ( charactere ) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit …
  8. 1273 Signum spirituale indelebile... Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat. 225 Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et …
  9. 1274 Signum spirituale indelebile... « Dominicus character » 227 est sigillum quo Spiritus nos signavit « in diem Redemptionis » ( Eph 4,30). 228 « Baptismus est sigillum vitae aeternae ». 229 Fidelis qui usque ad …
  10. 1275 Compendium Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic …
  11. 1276 Compendium « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » ( Mt 28,19-20).
  12. 1277 Compendium Baptismus nativitatem ad novam vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit .
  13. 1278 Compendium Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius, Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti invocationem pronuntiando .
  14. 1279 Compendium Baptismi fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat: peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem, nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit Patris, membrum Christi et templum …
  15. 1280 Compendium Baptismus imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter characterem, Baptismus iterari nequit . 231
  16. 1281 Compendium Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari possunt, etiamsi Baptismum non receperint . 232
  17. 1282 Compendium Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet …
  18. 1283 Compendium Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia divina habendam, et ad orandum pro eorum salute .
  19. 1284 Compendium In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati caput aquam infundat dicens : « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et …
  20. 1285 ARTICULUS 2 SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS Sacramentum Confirmationis cum Baptismo et Eucharistia complexum constituit « sacramentorum initiationis christianae », cuius unitas tuenda est. Fidelibus igitur explicandum est, huius sacramenti receptionem necessariam esse ad gratiae baptismalis completionem. 233 Re …