Ad argumentum ire
-
1841
Compendium
Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas . 105 Ipsae omnes morales virtutes informant et vivificant .
→
-
1842
Compendium
Fide credimus in Deum atque omnia credimus quae Ipse nobis revelavit quaeque Ecclesia nobis proponit credenda .
→
-
1843
Compendium
Spe cupimus et a Deo exspectamus, cum firma fiducia, vitam aeternam et gratias ad illam merendam .
→
-
1844
Compendium
Caritate Deum super omnia et nostrum proximum tamquam nosmetipsos proter amorem diligimus Dei. Ipsa est « vinculum perfectionis » ( Col 3,14) et omnium virtutum forma .
→
-
1845
Compendium
Septem Spiritus Sancti dona christianis concessa sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei .
→
-
1846
I. Misericordia et peccatum
Evangelium est revelatio, in Iesu Christo, misericordiae Dei erga peccatores. 106 Angelus id nuntiat Ioseph: « Vocabis nomen Eius Iesum: Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » ( Mt …
→
-
1847
I. Misericordia et peccatum
Deus, « qui [...] te fecit sine te, non te iustificat sine te ». 107 Eius misericordiae acceptatio a nobis postulat culparum nostrarum confessionem: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos …
→
-
1848
I. Misericordia et peccatum
Sicut sanctus Paulus id affirmat: « ubi [...] abundavit peccatum, superabundavit gratia » ( Rom 5,20). Sed gratia ut opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum cor et ad nobis …
→
-
1849
II. Peccati definitio
Peccatum contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam attentat solidarietatem. Definitum …
→
-
1850
II. Peccati definitio
Peccatum est in Deum offensa: « Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci » ( Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet …
→
-
1851
II. Peccati definitio
In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura, peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat: incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae proditionem …
→
-
1852
III. Peccatorum diversitas
Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, …
→
-
1853
III. Peccatorum diversitas
Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur. Ordinari etiam possunt prout ad Deum, …
→
-
1854
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in Scriptura percipitur, 114 in Ecclesiae praevaluit Traditione. Eam experientia hominum confirmat.
→
-
1855
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale , per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius. Peccatum veniale caritatem subsistere …
→
-
1856
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale, principium vitale, quod est caritas, oppugnans in nobis, novo misericordiae Dei eget incepto et cordis conversione, quae normali modo intra sacramentum Reconciliationis perficitur: « Cum [...] voluntas fertur in aliquid …
→
-
1857
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Ut peccatum sit mortale tres condiciones simul requiruntur: est peccatum mortale quodvis peccatum « cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato consensu admittitur ». 116
→
-
1858
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Materia gravis decem determinatur mandatis secundum Iesu responsum ad iuvenem divitem: « Ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem » ( …
→
-
1859
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccatum mortale plenam cognitionem requirit plenumque consensum . Cognitionem praesupponit indolis peccatoriae actus, eius oppositionis ad Legem Dei. Consensum etiam implicat sufficienter deliberatum ut electio sit personalis. Ignorantia affectata et cordis induratio …
→
-
1860
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Ignorantia involuntaria potest imputabilitatem culpae gravis minuere, atque adeo excusare. Sed nemo legis moralis putatur ignorare principia quae in conscientia cuiuslibet hominis sunt inscripta. Sensibilitatis impulsus, passiones indolem voluntariam et liberam culpae …
→