Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 1081 I. Pater, liturgiae fons et finis Benedictiones divinae in mirabilibus et salvificis manifestantur eventibus: tales sunt nativitas Isaac, exitus de Aegypto (Pascha et Exodus), donum Terrae promissae, electio David, Dei praesentia in Templo, exilium purificans et reditus « …
  2. 1082 I. Pater, liturgiae fons et finis In Ecclesiae liturgia, benedictio divina plene revelatur et communicatur: Pater tamquam fons et finis omnium benedictionum creationis et salutis agnoscitur et adoratur; in Verbo Suo, pro nobis incarnato, mortuo et resuscitato, nos …
  3. 1083 I. Pater, liturgiae fons et finis Duplex tunc intelligitur liturgiae christianae ratio tamquam responsionis fidei et amoris « benedictionibus spiritualibus » quibus Pater nos gratificavit. Ex altera parte, Ecclesia, suo Domino unita et sub Spiritus Sancti actione, 17 …
  4. 1084 Christus glorificatus... Christus, « sedens ad dexteram Patris » et Spiritum Sanctum in Suum effundens corpus, quod est Ecclesia, iam operatur per sacramenta a Se instituta ad Suam gratiam communicandam. Sacramenta signa sunt sensibilia …
  5. 1085 Christus glorificatus... In Ecclesiae liturgia, Christus Suum Paschale mysterium praecipue significat et efficit. In vita Sua terrestri, Iesus per Suam doctrinam annuntiabat et per Suos actus mysterium Paschale anticipabat Suum. Cum Hora venit, 18 …
  6. 1086 ...inde ab Apostolorum Ecclesia... « Sicut Christus missus est a Patre, ita et Ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei Morte Sua et Resurrectione nos a potestate …
  7. 1087 ...inde ab Apostolorum Ecclesia... Sic Christus resuscitatus, Apostolis Spiritum Sanctum donans, eis Suam sanctificationis concredit potestatem: 20 ipsi signa Christi efficiuntur sacramentalia. Per Eiusdem Spiritus Sancti virtutem, hanc potestatem suis concredunt successoribus. Haec « successio apostolica …
  8. 1088 ...praesens in terrestri est liturgia... « Ad tantum vero opus perficiendum [dispensationem seu communicationem Sui operis salutis] Christus Ecclesiae Suae semper adest, praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae Sacrificio cum in ministri persona, "Idem nunc …
  9. 1089 ...praesens in terrestri est liturgia... « Tanto in opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur, Christus Ecclesiam, Sponsam Suam dilectissimam, Sibi semper consociat, quae Dominum suum invocat et per Ipsum Aeterno Patri cultum tribuit ». 22
  10. 1090 ...quae liturgiam participat caelestem « In terrena liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae in sancta Civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri; cum omni …
  11. 1091 III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia Spiritus Sanctus est in liturgia paedagogus fidei populi Dei, artifex « operum capitalium Dei » quae Novi Testamenti sunt sacramenta. Optatum et opus Spiritus in corde Ecclesiae est ut ex Christi resuscitati …
  12. 1092 III. Spiritus Sanctus et Ecclesia in liturgia In hac sacramentali dispensatione mysterii Christi, Spiritus Sanctus operatur eodem modo ac aliis temporibus Oeconomiae salutis: Ipse Ecclesiam praeparat ut Domino occurrat suo; fidei congregationis Christum commemorat et manifestat; praesens et actuale …
  13. 1093 Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum Spiritus Sanctus in Oeconomia sacramentali figuras adimplet Veteris Foederis . Propterea quod Ecclesia Christi erat « in historia populi Israel ac Foedere Antiquo mirabiliter praeparata », 24 Ecclesiae liturgia, tamquam partem integrantem …
  14. 1094 Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum Super hanc utriusque Testamenti harmoniam, 25 catechesis Paschalis Domini ordinatur, 26 deinde illa Apostolorum et Ecclesiae Patrum. Haec catechesis detegit id quod sub littera Veteris Testamenti occultum manebat: mysterium Christi. Ea « …
  15. 1095 Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum Hac de causa, Ecclesia, praesertim temporibus Adventus, Quadragesimae et maxime nocte Paschatis, omnes hos magnos historiae salutis eventus in « hodie » suae liturgiae iterum legit iterumque vivit. Sed hoc etiam exigit …
  16. 1096 Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum Liturgia Iudaica et liturgia christiana . Melior cognitio fidei et vitae religiosae populi Iudaici, sicut adhuc hodie in professione exprimuntur et in vitam ducuntur, ad quasdam liturgiae christianae rationes melius intelligendas potest …
  17. 1097 Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum In Novi Foederis liturgia , omnis actio liturgica, speciatim celebratio Eucharistiae et sacramentorum, occursus est inter Christum et Ecclesiam. Liturgica congregatio suam habet unitatem ex « communione Spiritus Sancti » qui filios …
  18. 1098 Spiritus Sanctus ad Christum praeparat accipiendum Congregatio se debet praeparare ut Domino occurrat suo, ut sit plebs perfecte parata. 30 Haec cordium praeparatio commune est opus Spiritus Sancti et congregationis, praesertim ministrorum eius. Gratia Spiritus Sancti fidem suscitare …
  19. 1099 Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat Spiritus et Ecclesia cooperantur ut Christus Eiusque opus salutis manifestentur in liturgia. Praecipue in Eucharistia et analogice in ceteris sacramentis, liturgia Memoriale est mysterii salutis. Spiritus Sanctus vivens Ecclesiae est memoria. 31
  20. 1100 Spiritus Sanctus mysterium Christi in memoriam revocat Verbum Dei . Spiritus Sanctus imprimis congregationi commemorat liturgicae sensum eventus salutis, vitam donans Dei Verbo quod annuntiatur, ut recipi possit et in vitam adduci: « Maximum est sacrae Scripturae momentum in …