Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 721 « Ave, gratia plena » Maria, sanctissima Mater Dei, semper Virgo opus praestantissimum est missionis Filii et Spiritus in plenitudine temporis. Pater, in consilio salutis et quia Eius Spiritus eam praeparaverat, Mansionem primo invenit in qua Eius …
  2. 722 « Ave, gratia plena » Spiritus Sanctus gratia Sua Mariam praeparavit . Oportebat « gratia plenam » Matrem esse Illius in quo « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter » ( Col 2,9). Ipsa concepta est, in pura …
  3. 723 « Ave, gratia plena » In Maria, Spiritus Sanctus consilium Patris benevolens deducit in rem . De Spiritu Sancto, Virgo concipit et parit Filium Dei. Eius virginitas fecunditas fit singularis per Spiritus et fidei virtutem. 93
  4. 724 « Ave, gratia plena » In Maria, Spiritus Sanctus Filium Patris manifestat Filium Virginis effectum. Ea rubus est ardens Theophaniae definitivae: ipsa, Spiritu Sancto repleta, Verbum ostendit in humilitatis carnis Eius atque facit ut pauperes 94 et …
  5. 725 « Ave, gratia plena » Per Mariam denique Spiritus Sanctus incipit ponere in communionem cum Christo homines qui sunt obiecta amoris benevolentis Dei (« bonae voluntatis » Dei), 96 atque humiles semper sunt primi qui illum accipiunt: …
  6. 726 « Ave, gratia plena » Ad finem huius missionis Spiritus, Maria fit « Mulier », nova Eva, « Mater viventium », « totius Christi » Mater. 97 Qua talis cum Duodecim praesentatur « unanimiter in oratione » …
  7. 727 Christus Iesus Tota Filii et Spiritus Sancti in plenitudine temporis missio in eo continetur quod Filius est Unctus Spiritus Patris inde ab Incarnatione Sua: Iesus est Christus, Messias. Totum caput secundum Symboli fidei est …
  8. 728 Christus Iesus Iesus Spiritum Sanctum non plene revelat donec Ipse per Suam Mortem Suamque Resurrectionem glorificatus est. Tamen Ipse Eum lente suggerit etiam in Sua doctrina ad turbas, cum revelat carnem Suam cibum pro …
  9. 729 Christus Iesus Solummodo cum venit Hora in qua Iesus est glorificandus, Ipse Adventum Spiritus Sancti promittit , propterea quod Eius Mors et Resurrectio adimpletio erunt Promissionis Patribus factae: 104 Spiritus veritatis, alius Paráclito ad …
  10. 730 Christus Iesus Tandem Hora Iesu advenit: 105 Iesus spiritum Suum in manus tradit Patris 106 tum cum in quo per Mortem Suam victor est mortis, ita ut « suscitatus [...] a mortuis per gloriam …
  11. 731 Pentecostes Die Pentecostes (ad finem septem hebdomadarum Paschalium), Pascha Christi in effusione Spiritus Sancti adimpletur qui manifestatur, datur et communicatur tamquam Persona divina: Christus Dominus de plenitudine Sua abundanter Spiritum effundit. 109
  12. 732 Pentecostes Hac die, Sanctissima Trinitas plene revelatur. Post hanc diem, Regnum a Christo nuntiatum illis aperitur qui in Eum credunt: in humilitate carnis et in fide iam Sanctissimae Trinitatis participant communionem. Spiritus Sanctus, …
  13. 733 Spiritus Sanctus – Dei Donum « Deus caritas est » ( 1 Io 4,8.16) et caritas primum est donum, quod cetera continet omnia. Haec caritas « diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est …
  14. 734 Spiritus Sanctus – Dei Donum Quia per peccatum mortui sumus vel saltem vulnerati, primus effectus doni caritatis remissio nostrorum est peccatorum. « Communicatio Sancti Spiritus » ( 2 Cor 13,13) in Ecclesia baptizatos restituit ad similitudinem divinam …
  15. 735 Spiritus Sanctus – Dei Donum Tunc Ipse « arrabonem » seu « primitias » nostrae praebet hereditatis: 111 vitam ipsam Sanctissimae Trinitatis quae diligere est « sicut Ipse dilexit nos ». 112 Hic amor (caritas de qua …
  16. 736 Spiritus Sanctus – Dei Donum Per hanc Spiritus virtutem possunt filii Dei fructum ferre. Ille qui nos in veram inseruit Vitem, nos ferre faciet Spiritus fructum qui « est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, …
  17. 737 Spiritus Sanctus et Ecclesia Missio Christi et Spiritus Sancti in Ecclesia adimpletur, corpore Christi et templo Spiritus Sancti. Haec missio coniuncta sociat exinde Christi fideles communioni Eius cum Patre in Spiritu Sancto: Spiritus homines praeparat , …
  18. 738 Spiritus Sanctus et Ecclesia Sic Ecclesiae missio illi Christi et Spiritus Sancti non additur, sed eius est sacramentum: illa, cum toto esse suo et in omnibus suis membris, mittitur ut mysterium communionis Sanctissimae Trinitatis annuntiet et …
  19. 739 Spiritus Sanctus et Ecclesia Quia Spiritus Sanctus est Christi Unctio, Christus, Caput corporis, Eum effundit in membra Sua ut ea nutriat, sanet, in eorum mutuis functionibus ordinet, vivificet, mittat ad testificandum, Suae societ oblationi ad Patrem …
  20. 740 Spiritus Sanctus et Ecclesia Haec « mirabilia Dei », in sacramentis Ecclesiae oblata credentibus, suos ferunt fructus in vita nova in Christo secundum Spiritum (hoc obiectum erit tertiae Catechismi partis).