Index Catechismi

Per verba quaerere
  1. 41 IV. Quomodo de Deo loquendum? Omnes creaturae quandam cum Deo prae se ferunt similitudinem, singulariter autem homo ad Dei imaginem et similitudinem creatus. Multiplices creaturarum perfectiones (earum veritas, bonitas, pulchritudo) Dei perfectionem reverberant infinitam. Hac de causa, …
  2. 42 IV. Quomodo de Deo loquendum? Deus omnem transcendit creaturam. Necessarium igitur est nostras indesinenter locutiones purificare ab eo quod limitatum, imaginarium et imperfectum est, ne Deum, qui est « ineffabilis, incomprehensibilis, invisibilis, inexcogitabilis », 15 cum nostris …
  3. 43 IV. Quomodo de Deo loquendum? Cum sic de Deo loquimur, nostrae locutiones humano utique modo exprimuntur, sed revera Deum Ipsum attingunt, quin tamen Ipsum in Eius infinita exprimere possint simplicitate. Illud etenim in memoriam revocare oportet: « …
  4. 44 Compendium Homo natura et vocatione est ens religiosum. Cum vero homo a Deo veniat et ad Deum vadat, vita plene humana non vivit, nisi libere coniunctus vivat cum Deo .
  5. 45 Compendium Homo factus est ut in communione vivat cum Deo, in quo eius invenitur felicitas. « Cum inhaesero Tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea …
  6. 46 Compendium Cum creaturarum nuntium suaeque conscientiae auscultat vocem, homo ad certitudinem existentiae Dei, causae et finis omnium, pervenire potest .
  7. 47 Compendium Ecclesia docet Deum unum et verum, nostrum Creatorem et Dominum, per Eius opera, naturali rationis humanae lumine certo cognosci posse . 19
  8. 48 Compendium Deum revera nominare possumus procedentes a multiplicibus creaturarum perfectionibus, quae Dei infinite perfecti sunt similitudines, licet nostrae finitae locutiones Eius non exhauriant mysterium .
  9. 49 Compendium « Creatura [...] sine Creatore evanescit » . 20 Propterea credentes sciunt se amore Christi urgeri ut Dei viventis lumen afferant ad illos, qui Eum ignorant vel respuunt.
  10. 50 CAPUT SECUNDUM DEUS HOMINI OCCURRIT Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum certitudine cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem homo nequaquam suis viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis divinae. 21 Deus, decisione prorsus …
  11. 51 I. Deus Suum revelat « benevolum consilium » « Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae …
  12. 52 I. Deus Suum revelat « benevolum consilium » Deus, « lucem habitans inaccessibilem » ( 1 Tim 6,16), vitam Suam divinam hominibus a Se libere creatis communicare vult, ut eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos. 23 Deus Seipsum …
  13. 53 I. Deus Suum revelat « benevolum consilium » Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis verbisque intrinsece inter se connexis » 24 seseque mutuo elucidantibus. Id « paedagogiam divinam » implicat peculiarem: Deus Se homini gradatim communicat, illum …
  14. 54 Ab origine Deus Se praebet cognoscendum « Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit ». 26 Ipse …
  15. 55 Ab origine Deus Se praebet cognoscendum Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim « post eorum [...] lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui …
  16. 56 Foedus cum Noe Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluvium 29 principium Oeconomiae divinae exprimit erga « nationes », …
  17. 57 Foedus cum Noe Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus, 31 destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime, 32 per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet …
  18. 58 Foedus cum Noe Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum, 35 usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam « nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et sacerdotem Melchisedech, …
  19. 59 Deus Abraham eligit Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » ( Gn 12,1); eo consilio …
  20. 60 Deus Abraham eligit Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis, 39 vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem; 40 ille radix erit in quam pagani inserentur credentes …