Ad argumentum ire
-
301
Deus creationem conservat et sustinet
Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit …
→
-
302
V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem, sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est « in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad quam Deus illam destinavit. Divinam …
→
-
303
V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
Unanime est testimonium Scripturae: divinae providentiae sollicitudo concreta est et immediata , curae habet omnia a minimis rebus usque ad magnos mundi et historiae eventus. Libri sancti fortiter affirmant absolutum Dei dominatum …
→
-
304
V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
Sic apparet Spiritum Sanctum, sacrae Scripturae auctorem principalem, Deo actiones saepe tribuere, quin causarum secundarum faciat mentionem. Ibi priscus non habetur « modus loquendi », sed profundus modus primatum Dei et Eius …
→
-
305
V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
Iesus postulat filialem derelictionem in providentiam Patris caelestis, qui minimas filiorum Suorum necessitates habet curae: « Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?" [...]. Scit enim Pater vester caelestis …
→
-
306
Providentia et causae secundae
Deus consilii Sui summus est Dominus. Sed ut illud ducat in rem, creaturarum etiam utitur concursu. In hoc non habetur debilitatis signum, sed magnitudinis et bonitatis omnipotentis Dei. Deus enim non solum …
→
-
307
Providentia et causae secundae
Hominibus Deus potestatem etiam largitur providentiam libere participandi Suam, illis responsabilitatem concredens terram subiiciendi eique dominandi. 158 Sic Deus hominibus praestat ut causae intelligentes sint et liberae ad creationis opus complendum eiusque …
→
-
308
Providentia et causae secundae
A fide in Deum Creatorem haec veritas est inseparabilis: Deus in omni actione creaturarum Suarum agit. Ille causa est prima quae in causis secundis et per eas operatur: « Deus est enim, …
→
-
309
Providentia et mali scandalum
Si Deus Pater omnipotens, mundi ordinati et boni Creator, omnes creaturas Suas curae habet, cur malum exsistit? Huic tam urgenti quam inevitabili, tam dolorosae quam arcanae quaestioni nulla sufficiet festina responsio. Fidei …
→
-
310
Providentia et mali scandalum
Cur Deus mundum sic perfectum non creavit ut nullum malum in illo exsistere posset? Deus, secundum Suam potentiam infinitam, semper aliquid melius posset creare. 165 Attamen Deus in Sua sapientia et bonitate …
→
-
311
Providentia et mali scandalum
Angeli et homines, creaturae intelligentes et liberae, in suum finem ultimum, per electionem liberam et amorem praeferentiae, ambulare debent. Propterea deviare possunt. De facto peccaverunt. Sic malum morale , sine comparatione gravius …
→
-
312
Providentia et mali scandalum
Sic, tempore decurrente, detegi potest, Deum, in Sua omnipotenti providentia, bonum adducere posse ex consequentiis mali, etiam moralis, a Suis creaturis patrati: « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. …
→
-
313
Providentia et mali scandalum
« Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » ( Rom 8,28). Sanctorum testimonium hanc veritatem confirmare non desinit. Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum multa scandalizantur impatientia » …
→
-
314
Providentia et mali scandalum
Firmiter credimus, Deum Dominum mundi esse et historiae. Sed viae providentiae Eius saepe nobis ignotae sunt. Solum in termino, cum nostra partialis cognitio finietur, cum Deum « facie ad faciem » ( …
→
-
315
Compendium
Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in nova creatione in Christo suum invenit finem …
→
-
316
Compendium
Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis .
→
-
317
Compendium
Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio .
→
-
318
Compendium
Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare « ex nihilo …
→
-
319
Compendium
Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem .
→
-
320
Compendium
Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » ( Heb 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem .
→