I. Bonorum spiritualium communio
Numerus 950 Catechismi
Sacramentorum communio. « Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis, veluti sacris vinculis, Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tamquam ianua in Ecclesiam ingrediuntur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in Symbolo significant [...]. Hoc nomen [communionis] omnibus sacramentis convenit, cum Deo nos coniungant [...]; magis tamen proprium est Eucharistiae, quae hanc efficit communionem ».509