Paragraphus 5 SANCTORUM COMMUNIO

Numerus 947 Catechismi

« Quia omnes fideles sunt unum corpus, bonum unius alteri communicatur. [...] Unde et inter alia credenda [...], est quod communicatio bonorum sit in Ecclesia [...]. Principale membrum est Christus, quia est Caput. [...] Bonum ergo Christi communicatur [...] omnibus membris; et haec communicatio fit per sacramenta Ecclesiae ».507 « Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, efficit ut quidquid in eam collatum est, commune sit ».508

Fons publicus ↗