Eorum participatio in munere prophetico Christi
Numerus 905 Catechismi
Laici suam missionem propheticam etiam per evangelizationem adimplent, « nuntium Christi scilicet et testimonio vitae et verbo prolatum ». Apud laicos « haec evangelizatio [...] notam quamdam specificam et peculiarem efficacitatem acquirit ex hoc, quod in communibus condicionibus vitae completur »: 448
« Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio consistit; verus apostolatus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive non credentibus [...], sive fidelibus ». 449