Collegium episcopale eiusque caput, Romanus Pontifex
Numerus 886 Catechismi
« Episcopi autem singuli visibile principium et fundamentum sunt unitatis in suis Ecclesiis particularibus ». 414 Qua tales « regimen suum pastorale super portionem populi Dei sibi commissam [...] exercent », 415 cum presbyterorum et diaconorum assistentia. Sed, qua collegii episcopalis membra, singuli eorum pro omnibus Ecclesiis participant sollicitudinem, 416 quam exercent imprimis « bene regendo propriam Ecclesiam ut portionem Ecclesiae universalis », sic conferentes « ad bonum totius mystici corporis, quod est etiam corpus Ecclesiarum ». 417 Haec sollicitudo praesertim ad pauperes extendetur, 418 ad eos qui persecutionem propter fidem patiuntur, necnon ad missionarios qui in tota operantur terra.