Cur ministerium ecclesiale?

Numerus 876 Catechismi

Intrinsece coniuncta naturae sacramentali ministerii ecclesialis est eius indoles servitii. Ministri etenim, prorsus dependentes a Christo qui missionem praebet et auctoritatem, vere sunt « servi Christi » 398 ad imaginem Christi qui libere propter nos « formam servi » (Phil 2,7) accepit. Quia verbum et gratia quorum sunt ministri, eorum non sunt, sed Christi qui illa eis pro aliis concredidit, ipsi libere omnium fient servi. 399

Fons publicus ↗