Apostolorum missio
Numerus 860 Catechismi
In Apostolorum munere, quaedam habetur ratio quae transmitti non potest: esse scilicet resurrectionis Domini testes electos atque Ecclesiae fundamenta. Sed alia etiam permanens habetur ratio eorum muneris. Christus eis promisit Se cum illis usque ad finem temporum esse permansurum. 377 « Missio illa divina, a Christo Apostolis concredita, ad finem saeculi erit duratura, cum Evangelium, ab eis tradendum, sit in omne tempus pro Ecclesia totius vitae principium. Quapropter Apostoli [...] de instituendis successoribus curam egerunt ». 378