Missio – exigentia catholicitatis Ecclesiae

Numerus 856 Catechismi

Missionale opus dialogum observantia plenum implicat cum illis qui nondum Evangelium acceptant. 365 Credentes pro se ipsis ex hoc dialogo profectum possunt obtinere, melius cognoscere discentes « quidquid [...] veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei praesentia inveniebatur ». 366 Ipsi Bonum Nuntium illis qui eum ignorant, annuntiant ut consolident, compleant et elevent veritatem et bonum quae Deus inter homines et populos diffudit, atque ut eos ab errore purificent et malo « ad gloriam Dei, confusionem Daemonis et beatitudinem hominis ». 367

Fons publicus ↗