Missio – exigentia catholicitatis Ecclesiae

Numerus 851 Catechismi

Missionis motivum. Ex Dei erga omnes homines amore hausit semper Ecclesia obligationem et vim sui impulsus missionalis: « Caritas enim Christi urget nos... » (2 Cor 5,14). 348 Revera, Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,4). Deus vult omnium salutem per veritatis agnitionem. Salus in veritate invenitur. Qui motioni Spiritus veritatis oboediunt, sunt iam in salutis via; sed Ecclesia, cui haec veritas concredita est, eorum optato debet occurrere ut eisdem eam afferat. Quia ipsa consilium salutis credit universale, missionaria esse debet.

Fons publicus ↗