Quis ad Ecclesiam pertinet catholicam?
Numerus 838 Catechismi
« Cum illis qui, baptizati, christiano nomine decorantur, integram autem fidem non profitentur vel unitatem communionis sub Successore Petri non servant, Ecclesia semetipsam novit plures ob rationes coniunctam ».328 « Hi enim qui in Christum credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta constituuntur ».329 Cum Ecclesiis orthodoxis haec communio tam profunda est « ut paululum ei desit ad plenitudinem assequendam quae permittat communem celebrationem Eucharistiae Domini ».330